# De nova stella 53

Tycho Brahe, De nova stella, QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/53

Licet autem, vbique, tam in Elementari & inferiori, quàm superiori & coelesti Mundo, illustria extent diuini operis monumenta (nullum enim animal tam vile, nulla herba tam exigua, nullum Metallum vel minerale tam abiectum, quin singulare & euidens, Dei Opificis, in illis singulis, conspiciatur artificium) tamen, nullibi magis diuinae sapientiae testimonia, quàm in superiori illa coelestis mundi fabrica conspici existimo. Inferiora enim haec & sublunaria, exceptis hominum Animabus, omnia, Dissolutioni & Alterationi obnoxia sunt: nec in illis, regularis & constans ordinis reperitur conformitas: Coelestia vero & supra lunaria corpora, non solum magnitudine, lumine, & forma, haec inferiora longem exuperant: sed etiam aeterno quodam & diuino quasi tenore, perpetuas exercent suorum orbium reuolutiones, nec à sibi praefinita via, vllam in partem, quicquam declinant, celeriusuem aut tardius quàm constitutum est, motus sui periodos vnquam absoluunt. Vnde, coelestium & supralunarium rerum cognitionem, longem digniorem, harum inferiorum & terrenarum contemplatione, iudico. Et nihil in hoc totius Mundi admirando opificio reperiri existimo, quod magis hominem, exutum terrenis & brutalibus curis, voluptate animi afficere, & in diuini numinis admirationem ac cultum adducere possit, quàm aethereae illius & coelestis Machinae harmoniam, sublimi cogitatione animo versare. Cum vero ita hominum peruersitate comparatum sit, vt quò excellentior Scientia aliqua existat, eo pauciores sui habeat cultores, eoque magis ab inscijs & indoctis contemnetur: & quo difficilior ac sublimior, eo plus, ab ipsis cultoribus deprauata in abusum redigetur.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
