# De nova stella 55-2

Tycho Brahe, De nova stella, CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/55-2

CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO. GIA. De posteriori vero, & Metheorologica, etsi nunc, perfectem omnia fundamenta, omnesque rationes non excutere: tamen exemplar aliis insequendum (amicorum sollicitationibus impulsus) prae oculis ponere constitui. Quali autem ordine, & quibus rationibus, hunc laborem absoluerim, nunc commemorabo, vt melius nostri instituti percipiatur ratio. Manifestum est, aëris qualitatem, post Luminarium configurationes euidentes, sensibiliter alterari. Quapropter ad singula momenta, Nouiluniorum, Pleniluniorum, & intermediarum Quadraturarum, coeli syderumque positus, ordinaui: & non solùm ad haec: sed etiam, ad medias Quadraturas (quae octaua coeli parte dissident) idem tentare ausus fui: idque non solum, propria & multiplici experientia, edoctus: sed, Veterum authoritate vna id comprobante, feci. Testatur enim Plinius, naturalis Historiae libro secundo, Veteres, considerasse quartam Lunam à Solis congressu, & iuxta illam iudicium tulisse. Ptolomaeus etiam asserit, ante tres ferè dies, & nonnunquam post tres exaequati itineris Lunaris ad Solem, omnium tempestatum significationes existere solere. Quae tempora, incidunt in configurationis Octogonicae loca.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
