Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis non ignorem, hos, non satis certos esse, nec in omnibus eiusdem etiam magnitudinis stellis locum habere, propter variam earum ab Ecliptica remotionem, &insiti luminis diuersam capacitatem: noluimus tamen à Veterum sententia hac in parte recedere, cùm ipsimet nihil certi per obseruationes hic compertum habeamus. Spero autem ortus &occasus heliacos stellarum, à nobis assignatos, si non in ipsum diem, saltem, non diu ante vel post, incidere. Lunae quoque, ad singulos dies, ortus &occasus, praecipuasque fixas cum illa orientes &occidentes, non piguit annotare. Quae res non caruit molesto laboris taedio. Luna enim, ob triplicem in ortu &occasu instabilitatem, ex motu videlicet proprio inaequali longitudinis, &inaequali quo ad latitudinem, diuersorumque eiusdem etiam quantitatis Zodiaci arcuum, diuersa ascensione &descensione, prognatam, tempora ortuum &occasuum reddit inaequalia, &inquisitione laboriosa. Nolui tamen hac in parte, ob laboris difficultatem, operam denegare. Consentaneum enim est, quod veluti ortus &occasus stellarum cum Sole &reliquis Planetis, plurimum in varianda aëris temperie, habent potestatis: sic etiam earundem cum Luna ascensus &descensus, non carere euidenti effectu. Luna enim Elementari mundo proxima, plurimum prae coeteris Planetis, in haec inferiora iuris habet, &reliquorum omnium, ad nos, tanquam internuncia, decreta adferre solet. Reliquarum insuper errantium stellarum, cum inerrantibus exortus occasusque, &nonnullibi, coeli etiam mediationes adscripsimus. Nam &hae, multum habent iuris in alteranda aëris constitutione.