# De nova stella 63

Tycho Brahe, De nova stella, VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/63

Quamuis non ignorem, hos, non satis certos esse, nec in omnibus eiusdem etiam magnitudinis stellis locum habere, propter variam earum ab Ecliptica remotionem, & insiti luminis diuersam capacitatem: noluimus tamen à Veterum sententia hac in parte recedere, cùm ipsimet nihil certi per obseruationes hic compertum habeamus. Spero autem ortus & occasus heliacos stellarum, à nobis assignatos, si non in ipsum diem, saltem, non diu ante vel post, incidere. Lunae quoque, ad singulos dies, ortus & occasus, praecipuasque fixas cum illa orientes & occidentes, non piguit annotare. Quae res non caruit molesto laboris taedio. Luna enim, ob triplicem in ortu & occasu instabilitatem, ex motu videlicet proprio inaequali longitudinis, & inaequali quo ad latitudinem, diuersorumque eiusdem etiam quantitatis Zodiaci arcuum, diuersa ascensione & descensione, prognatam, tempora ortuum & occasuum reddit inaequalia, & inquisitione laboriosa. Nolui tamen hac in parte, ob laboris difficultatem, operam denegare. Consentaneum enim est, quod veluti ortus & occasus stellarum cum Sole & reliquis Planetis, plurimum in varianda aëris temperie, habent potestatis: sic etiam earundem cum Luna ascensus & descensus, non carere euidenti effectu. Luna enim Elementari mundo proxima, plurimum prae coeteris Planetis, in haec inferiora iuris habet, & reliquorum omnium, ad nos, tanquam internuncia, decreta adferre solet. Reliquarum insuper errantium stellarum, cum inerrantibus exortus occasusque, & nonnullibi, coeli etiam mediationes adscripsimus. Nam & hae, multum habent iuris in alteranda aëris constitutione.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
