# De nova stella 65

Tycho Brahe, De nova stella, VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/65

Retuli autem haec omnia, ad Longitudinem & Latitudinem DANIAE Patriae nostrae: quia, etsi omne solum forti patria est, vt piscibus aequor: tamen nos plurimum debemus illi loco, & Reipublicae, vbi nati & educati sumus, & vnde alimur, nisi ingratitudinis vitis um incurrere velimus. Praesupposui autem eleuationem Poli 56 praecisè Graduum, eo quod Hafnia, Mes tropolis Regni, Latitudinem obtineat 55 partium & 40 minutorum, iuxta nostram obseruationem. Longis tudinem verò constitui esse, 35 Graduum. Tot enim fere gradibus, noster meridianus (meo iudicio) remouetur ab occasu. Volo autem candidum Lectorem admonitum, ne nimis exquisitem, certis diebus, has Metheorologicas praedictiones intelligat: tùm quod multa desiderentur in ipsis motibus & effectibus siderum inquirendis: tum etiam, propter materiei inferioris fluxibilitatem, & incertas Transplantationum vicissitudines: vnde siderum resoluti fructus, nonnunquam tardius, aliquando veron celerius maturescunt. Si vero, nonnunquam (vt facilem in tam perplexo negotio fieri potest) hallucinati fuerimus, nolo, vt quis Arti, sed nobis, culpam imputet. Quàm enim sit difficilis, quàm obscura, quàm nondum penitus inuenta, haec, de aurae Mutationibus, Astrologiae pars, experiuntur illi, qui totam aetatem in hoc studio absumserunt, nedum nos, qui hasce laborum similium Primitias, nunc primum edimus.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
