# De nova stella 69

Tycho Brahe, De nova stella, ATSI QVOTIDIANVS MOTVS SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/de-nova-stella/69

ATSI QVOTIDIANVS MOTVS SOLIS, Lunae, & coeterorum Planetarum, debitis instrumentis obseruatus, Astronomicae artis infallibilem non obscurè probet certitudinem: tamen maximè euidens & illustre Artis encomium in praedictionibus Eclipsium Solarium & Lunarium conspicitur. Hae enim ab omnibus, etiam huius Scientiae imperitis, cerni poßunt: et ante plurimos annos praedictae, non solùm tempus indicatum; sed etiam quantitatem obscurationis obseruant. Quamuis nonnunquam fiat, vt calculus Tabularum nonnihil differre ab apparentijs deliquiorum per instrumenta, diligenti facta obseruatione, animaduertatur: id tamen in tam difficili & ardua Scientia veniam meretur. Pauci enim sunt qui haec studia tractant; pauciores qui rectè & debito modo excolunt; vt admirabilius videri poßit, totam doctrinam de motibus siderum non prorsus interijße; quàm quòd nonnulla apparentijs coelestibus non exquisitè respondeant. Inter omnes autem canones coelestium motuum, nulli exactius coelo congruunt, quam Prutenici Erasmi Reinholdi, qui fundamento Copernici innituntur. Alphonsini enim plurimum in motu tam Luminarium quam coeterorum Planetarum, & fixarum etiam Stellarum, ab obseruationibus dißentiunt. Cùm itaque hoc anno ingens obscuratio Lunae, mense Decembri, in Plenilunio diei octaui contingat; non abs re duxi, si totum eius calculum, qualem Tabulae Prutenicae exhibent, hîc subungam; adiectis etiam temporibus Alphonsinae & Purbachianae rationis; tum etiam propriae, quam in motu Luminarium habemus, obseruationis. CAL. LVNARIS EX TABVLIS COELESTIum Motuum Prutenicis Reinholdi. Pro tempore mediae Oppositionis eiusque motibus medijs. Empus propositum ad quod Lunae Eclipsis indaganda erit; est an norum a Christo nato completorum 1572. cum Mense insuper Nouembri. Respondent autem huic tempori ex tabella aequalium motuum Tempus. Dies 36. Hor: 1. Minu: 56. Sec: 19. Canonion autem reuolutionum proximè maius Plenilunio correspondens, exhibet Dies Al Horas 7. Min: 6. Secund: 5. à quo, priori sublato, innotescit tempus verum mediae oppositionis, quod est eiusmodi. Sec.

---

Tycho Brahe, De nova stella. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nova_stella.
