# Epistolae astronomicae 10.5-6

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 10.5 to 10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/10.5

Refractiones insuper Radiorum Solarium, quae decliuiores Altitudines maiores sensibus ingerunt, quam reuerà existunt (idque ob Diaphanum Aëris paulo minus perspicuum Diaphano Aetheris, vt in Opticis haec demonstrantur) euitandae sunt; praesertim si Altitudines obseruatae minores tertia aut ad summum dimidia Quadrantis parte fuerint. Nam vsque in hunc ferè terminum Refractionem aliquam perceptibilem fieri, peculiari quadam industria expertus sum. Quo verò adhuc propiores Horizonti euadunt, eò etiam maiorem Refractionem causantur, adeò vt Sol in ipso Ortu & Occasu, etiam in Aëre purissimo, dimidio ad minimum gradu altior appareat, quàm rei veritas admittat. Sic etiam in Luna, caeterisque Planetis, & affixis Sideribus per Refractionem cum decliuiores sunt, eorum Altitudines & Declinationes veraque loca aliquantulum variantur. Quare in humilioribus Altitudinibus, si scrupulose res tractanda sit, non nimiùm erit Obseruationibus fidendum. Praetereà multùm interest, quibus modis Aequatoris ad Horizontem inclinatio in loco Obseruationis depraehensa sit. Nam per Solis Altitudines Meridianas, licet in vtróque Solstitio, adhibita etiam Parallaxi accipiantur, ob Refractionem (de qua dixi) in Brumali decliuitate sese insinuantem, nequaquam negotium hoc ea qua par est praecisione absoluitur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
