# Epistolae astronomicae 101.4-5

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 101.4 to 101.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/101.4

Haec licet ita se habeant, quòd in Longitudinibus Fixarum à me constitutis, nihil prorsus sensibilis deuiationis, aut dubij committatur, consultè tamen facit Tua Celsit. quòd Obseruationibus, proprijs Instrumentis conquisitis, constanter inhaeret, donec exactiorem aliquam inquisitionem in his institui curârit. Nec enim decet in ijs, quae sensibus exponuntur & Mechanicè adhibita competenti diligentia peruestigari, indeque per Geometricam certitudinem in numeros resolui queunt, aliorum inuentis contentos esse; nisi etiam per propriam, & minimè dubiam experientiam eadem comprobata fuerint. Intelligo praetereà Tuam Celsitudinem de publicatione locortum corum Affixarum Stellarum hactenus per sua Instrumenta instauratorum cog tare, suoque Mathematico hanc eximiam prouinciam demandâsse, id equidem omni laude dignissimum censeo; ne tot laboribus & vigilijs, tantaque industria & sedulitate multorum annorum decursu comparatae caelestes Obseruationes, suo frustrentur vsufructu. Quare vel hac sola ratione Celsitudo Tua de tota Posteritate optimè merebitur, & ab ea nunquam intermorituram famam, cum grata nominis celebratione; reportabit, quae apud eruditos & intelligentes, non minùs quàm Illustris prosapia, & Gubernationis dignitas, claritatem, & reuerentiam eximiam perpetuabit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
