# Epistolae astronomicae 103-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/103-2

TICHO BRAHE. CLARISSIMO VIRO, DOCTRINA ET VIR TVTI PRAESTANTI, D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS VVILHELMI LANDTGRAVII HASSIAE, &c. Mathematico eximio, Amico suo plurimùm dilecto. S. D. PTATVERAM QVIDEM HOCTEMPORE DOCTISSIME ET charissime ROTHMANNE, pleniùs copiosiusque ad proximas Illustrissimi Principis tuasque literas respondere, sed cùm pluSrimae, tum publicae, tum priuatae curae inciderint, & minùs etiam firma vtar valetudine, à proposito desistere vel inuitus cogor. Accedit & hoc, quòd plures in Veneris Stella, nunc quoque interdiu apparente, Obseruationes vespertinas expectem, quas cum matutinis, Anno praesertim antecedente in Augusto habitis, denuò conferam, vt quinorum illorum Minutorum, quibus in Fixarum Longitudinibus discrepamus, vberior examinatio instituatur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
