# Epistolae astronomicae 103-3

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAUB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/103-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/103-3

Iconem & descriptionem eius inuenimus. Verùm exijs, qui cum Regina VVolffenbutelij fuerant, nihil tale expiscari potuimus. Rangiferos ceruos ex Suetia, duabus vicibus ad centenarium vsque numerum huc deferri curanimus, quiomnes hyberno tempore bene se habuere, & in glacie vehiculum, suo more, traxere: At vbi calor redijsset, ad vnum omnes perierunt, ita vt clarè videamus, quòd aestate & calore ingruente in hisce regionibus perdurare nequeant. Ad Alces autem quod attinet, vnicam in Horto nostro ferarum alimus Zapffenburgi, quae à Festo Martini huc vsque benè habet, cursitat, saltat, & bonarum rerum est, ac praesertim cum in Horto ferarum viridi nostro ossedo circumuehimur, adcurrit nobis quam potest proximè, nosque non aliter ac canis aliquis obseruat. Verùm cornua non admodum illi succrescunt, nec vltrà digiti mensuram, hoc ipso tempore, prominent. An hoc fortè signum sit, eas in hisce oris difficulter degere, dies docebit. Nos iterum in Sueciam misimus, an fortassis plures ibidem nancisci queamus. Si autem ipsemet vnam aut alteram, praesertim quae cicures essent, ad nos transmittere posses, rem nobis apprimè gratam praestares; nos eius vicissim clementer meminerimus, sumptusque & viaticum benignè rependemus. De Chartopaeo, quem expetis, clementer te celare nequimus, vnum vnicum saltem nos habere, qui iam primùm Opus aggreditur, Papyrumque (vti ex praesentis Epistolae charta & ad te missis literis videre est) conficit paulò grossiorem. Francofurti nihilominus inquiri curabimus, num vnum aut alterum pernouere queamus, qui sese ad vos conferre velint. Praesciendum tamen nopis, quibus conditionibus eos habere & alere velis; quo cognito eorum protectionem cumprimùm promoueri curabimus. Atque haec te, erga quem gratiosa voluntate singulariter affecti sumus, clementer celare noluimus. Datum ex Vrbe nostra & Arce Cassellana, 22. Maij, Anno 1591. VVILMELMVS LANDGRAVIVS

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
