# Epistolae astronomicae 105-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/105-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/105-2

TICHO BRAHE. DOCTRINA ET VIRTVTE ORNATISSIMO VIRO D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS VVILHELMI LANDTGRAVII HASSIAE, &c. Mathematico eximio, Amico suo multùm dilecto. S. D. VR SERIVS ILLVSTRISS. PRINCIPIS ETTVIS RESPONdeam literis Eruditissime exoptatissimeque mi ROTHMANNE, excusationem tibi perscripsi in ijs quas intereà per GELLIVM SASCERIDEM meum ad te dedi; nec enim dubito eas vnà cum libro nostro secundo, de Aetherei Mundi recentioribus Phaenomenis, qui ijsdem adiunctus erat, dudum tibi esse traditas. Librum verò illum te etiam interim diligenter euoluisse existimo, vt itaque tuam mihi de ijs, quae continet, sententiam aperias, & ingenuè mentem tuam de his exponas, plurimùm desidero, ego vicissim tibi, quid veritati consentaneum videatur, tum in his, tum etiam alijs, libenter & liberaliter, quantum in me est, declarare non intermittam. Nunc itaque tuis literis erudita in Astronomicis rerum cognitione luculenter refertis, vt paulò etiam vberiùs respondeam, non diutius supersedendum duco. Percommodùm verò accidit, quòd posteriores tuas literas, quibus ipsemet nimiam vaporum terrestrium eleuationem, in prioribus per incuriam aliquam commissam, opportunè emendas, satis maturè acceperim. Aliàs enim hac de re te commonefacere in animum induxeram, Summi enim halitus iuxta Opticorum demonstrationem ad 12. Milliaria Germanica vix ascendunt, quae Terrae Semidiameter (cui tu eorum remotionem anteà adaequasti) plùs septuagies continet. Verùm haec ab Opticorum traditionibus disconuenientia, facilè inter alias occupationes per festinantiam obrepere potuit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
