# Epistolae astronomicae 107

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/107

Neque etiam ignoro quosdam Theologos è Mose, proculdubio minùs rectè intellecto, asseuerare Caelum ex Aquea materia constare; quam tamen interpretationem Philo Iudaeus non admittit, sed ipsum nullatenus ex vllis Elementis compositum contendit, videtur etiam haec sententia omni naturali ratiocinationi plurimùm aduersari. Qui verò Caelum aëreum statueret, neminem ante Iohannem Penam Gallum percepi, cuius tu sententiae suffragari videris, & nuper etiam lordanus Nullanus in quodam scripto de Mundo contra Peripateticos idem asserere ausus est, fortè etiam quidam alij eâdem sunt imbuti opinione. Sin verò per Aërem, qui inter caelestes circuitus continetur, aliam & subtiliorem purioremque substantiam, quàm est Aër hic elementaris, intelligere velitis, non vsque adeò refragabor, nisi quòd nomen Elementi Aëris in tam sublimi negotio per se nimis vile & suspectum sit, si is Caelo assignatur; oportebitque hac ratione distinguere inter Aërem aethereum & elementarem, sicque nihilominus res eodem redibit, non esse videlicet eiusdem exquisitè puritatis & perspicuitatis, multumque adhuc suberit dubij, quod ne hac quidem distinctione satis enodatum appareat. Verùm licet nulli mortalium de ipsissima Caeli materia (si modo è materia aliqua constare propriè dici potest) certi quid proferri in promptu esse credam. Est enim Caelum abstractum quid, & immateriali simile, nostrum captum effugiens, nihilominus satis concludere licet, ipsum de nulla elementari natura participare. Cùm haec sit longè praestantius & diuinius quiddam adeoque incorruptibile & supra omnem elementarem qualitatem exaltatum è purissima, simplici & pellucida rarissimaque substantia, admiranda DEI sapientia & nobis imperscrutabili modo plasmatum. Vndecunque igitur Caeli substantia fuerit, quae sanè potiùs, quae non sit, quàm quae sit, percipitur, eam ipso Aëre liquidiorem, puriorem & subtiliorem esse necesse est, vt ob id non immerito statuam Diaphanum Aetheris Diaphano Aëris perfectius puriusque esse. Licet enim non admodum sensibilis Siderum Refractio in aliquanta super Horizontem Altitudine ingeratur, neque tanta, quantam veteres optici, qui Caelum è duro & adamantino Diaphano constare opinabantur, suspicati sunt, tamen id non propterea accidit, quia nihil aliud sit inter octauam Sphaeram & Terram quàm Aër elementaris.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
