Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 108
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, vt in prioribus etiam literis testatus sum, non est admodum magna differentia inter Aetheris &Aëris transparentiam, neque sicut Aëris &Aquae Diaphana sensibiliter discrepant, sed cùm ambo tenuissima sint &liquidissima, plurimum habent affinitatis, imò aliqualis ea quae intercedit diuersitas, successiuè imminuitur, prout Aër à Terris sublimior &Lunae circuitibus vicinior redditur; illic enim cum Aethere quasi in vnum coalescit, caelestemque naturam successiuè imbuit, atque proptereà Refractionem sensibilem non causatur. Non enim datur certus aliquis locus in definita à Terra distantia, in quo Refractio illa procreetur, sed paulatim Diaphanum aëreum in aethereum transformatur, ideoque non contingit aliqua repugnantia, qualem inter Aërem &Aquam fieri videmus, sed potiùs identitas quaedam conciliatur, quae Refractioni admodum perceptibili, praesertim in sublimiori Stellarum situ, quando magis directè earum Lumen ad nos vibratur, occasionem praecludit. Proptereaque ego minimam partem Refractionum diuersitati Diaphanorum Aetheris &Aeris attribuo, sed potissimam earum causam vapores, Terrae obuersantes esse statuo, ita vt duplici ratione Refractiones contingant, partim ob vaporosos halitus, Aërem Terris propinquum condensantes. Atque illae sunt maximae admodunque perceptibiles, ideoque earum animaduersio plurimis in propatulo est: Partim verò ob Diaphanorum Caeli &Aëris aliqualem varietatem. Haec autem, quia in ipso etiam Horizonte non admodum magna est, neque etiam vltra 30. Gradum Altitudinis, in Stellis praesertim, percipitur, minus hactenus est considerata, ideoque de ea potissimùm verba feci, alteram aliâs satis perspectam praesupponens. Neque etiam negârim hanc ipsam, de qua loquor, vsque ad verticem quodammodo prorogari, sed vltra 30. Gradum Eleuationis ita successiuè magis atque magis attenuari iudico, vt nullatenus deinde in sensus cadat, ob Siderum radios directiores, neque adeò magnam aut repugnantem Diaphanorum diuersitatem. Asseris ipsemet in tuo mihi transmisso scripto de Cometa vltimo, Refractiones non vltra illud spatium, quo vapores ascendentes multiplicari solent, perdurare, hocque ad summum esse 20. Partium, &ob id nullam aliam quàm per solos vapores fieri Refractionem; at cùm ego Refractiones in Sole, circa 30. Gradum perceptibiles esse animaduertissem, inferebam eas aliunde etiam, quàm per vapores procreari, ideoque ex diuersitate Diaphanorum Aetheris &Acris. Nec video quomodo haec meam expugnent sententiam, &pro te faciant; neque enim dixi in 30. Gradu Altitudinis prorsus nullam fieri Refractionem, imò dum accuratiùs meas Obseruationes examino, adhibita Parallaxeos differentia, inuenio in Sole Refractionem fieri iuxta Altitudinem 30. Partium ferè 11. Min. quod vix per vapores solos excusari poterit, siquidem ipsorum impedimentum subito circa Horizontem alteretur, inque tanta Altitudine perexiguum sit, vt postea è tua ipsius demonstratione patebit. Ast illud, quod fit ratione Diaphanorum, non quidem ita magnum est, sed diutius durat, quamuis in Stellis fixis hactenus animaduertere non potuerim, Refractionem sensibilem tam altè, atque in Sole insinuari, vt in antecedentibus literis etiam indicaui, idque, vt existimo, ob luminis &quantitatis, atque etiam distantiae maximam differentiam. Neque si Refractio circa Horizontem esset 3. Minut. statim consequitur, vt ob id ea in Altitudine 45. Graduum fieret 11. Minut. vt tu vis.