# Epistolae astronomicae 109

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/109

Non enim proportionabiliter & aequaliter decrescunt Refractionum quantitates, sed in decliuioribus Altitudinibus, multò plus illis decedit quàm in sublimioribus, idque proculdubio vtraque de causa, tam ratione vaporum Terrae obuolitantium, quam etiam diuersitatis Diaphanorum Caeli & Aëris, principaliter tamen & maximè ob ipsos halitus terrestres, quando per obliquum Stellarum lumen recipiunt; id enim ipsa testatur experientia, subitò circa Horizontem alterari Refractiones, in sublimiori verò situ sensim & tardius id fieri. Sic in Sole animaduerti à primo in secundum Gradum Altitudinis variari Refractionem sex Scrupulis primis, à secundo verò in tertium saltem quaternis, in sublimiori verò situ vltra 20. Gradum Altitudinis mutatio illa vix est dimidij Minuti, & licet hoc per vapores solos non inconuenienter excusari poterit, tamen aliquid etiam ex Diaphanorum discrepantia clàm sibi habet admixtum. Quòd autem non vsque ad verticem sensibiliter durare appareant, per Diaphanorum discrimen obortae Refractiones, in causa est, quòd non admodum magna sit eorundem discrepantia, & sensim, vti priùs dixi, sibi inuicem assimilentur, adeò vt lumen Stellarum, quando sublimiores fuerint, facilè irrefractè vtraque penetrare queat, siquidem tunc non adeò obliquè, sed quasi per directum lumen ad nos vibrent, nam si concedi potest id quod tu infers, Refractiones non tam fieri ob vapores istos, quàm propter eorum circa Horizontem multiplicationem, radios enim Stellarum & Solis vincere illam crassitiem, nec ob identitatem Diaphanorum in ea punctum aliquod Refractionis in paulò sublimiori situ inuenire, certè ratione Diaphanorum Aetheris & Aëris idem multò potiùs admittendum venit, vt in sublimiori situ, sine perceptibili Refractione Stellae nobis illucescant: Longè enim maior hic est Diaphanorum identitas & similitudo, quia non tantum inter se discrepare conuenit Aethera & Aërem superiorem, quantum Aërem purum & vaporosum. Quod ex tua propria Demonstratione rectius percipietur, praesertim ea quam secundò missis literis addidisti, quae priore multò est conuenientior; illic enim si assumatur ex Demonstrationibus Alhasen & Vitellionis, in summa vaporum Eleuatione FE par. 48. M. 50. qualium EA Semidiameter Terrae part. 60. erit his duobus Aequalis XA par. 60. M. 48. S. 50. Cumque Angul. AEX, sit rectus & EA latus datum, prouenit per operationem trigonicam latus XE part. 9. M. 55. qualium videlicet EA est 60. Atque tanta erit vaporum densitas iuxta Horizontem, quae milliaria Germanica 142.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
