Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 115
Unproofread scanNot analysed yet
Miror te affirmare motum Solis à me vobis transmissum, iuxta primos Gradus ex esse aliquantulùm iusto tardiorem, cùm ipsemet non diffitearis eum aliàs in toto Boreali Semicirculo, &iuxta vtraque Aequinoctia Obseruationibus vestris idipsum attestantibus exactissimè congruere. Meminisse enim oportuit, quòd in prioribus literis satis apertè indicârim, Obseruationem motus Solis saltem in Boreali Semicirculo ipsi Caelo congruere; in Australi verò ob Refractionum impedimenta, non item. Et Sol in principio at apud vos Meridianus existens, attollitur saltem part. 181. vbi admodum sensibilem Refractionem inducit, &necessariò vlterior per Obseruationem apparet, quàm reuera est, quod etiam mihi idipsum tentanti, saepius innotuit. Tolle itaque in Australi Semicirculo Refractionis impedimenta, &patebit nostram restitutionem in motu Solis, illic etiam non minùs quàm in Boreali, normae caelesti apprimè correspondere. Misi autem ad Illustrissimum Principem tuum adhuc 5. annorum Ephemerides Solis, è nostro Calculo deductas, vt in sequentibus Annis, huius rei periculum, adhibita modò dicta cautione, vestris Instrumentis, fieri possit. Transis posteà à Caelestibus ad Poëtica, vel potiùs quasdam Hieroglyphicas connexionis superiorum &inferiorum figuras, quas in Carmine quodam, ad Nobiliss. pariterque in Latinis &Graecis literis Eruditissimum Virum FALCONEM GOIE, amicum &affinem meum dilectum, ante quadriennium animi gratiâ exarato, forte fortuna perspexisti; Curque apud depictum Philosophum, qui caelestia scrutatur, hinc inde ascribatur SVSPICIENDO DESPICIO, &circa reliquum, qui terrestria DESPICIENDO SVSPICIO, solicitè à me requiris. Vt autem votis tuis hac etiam in parte, non prorsus desim, sic habe. Hieroglyphica haec esse rectè coniectasti; Nam non saltem vtramque Astronomiam caelestem illam superiorem, &inferiorem terrestrem respiciunt, sed etiam ipsam diuiniorem minusque vulgariter vsitatam Theologiam, adeoque totius Ethices cognitionem, videlicet virtutum &vitiorum discretionem. Prima verò fronte Physicam rerum creatarum considerationem prae se fert, in qua superiora inferioribus per admirandam analogiam, ita connexa sunt, vt neutrum sine altero rectè percipi, penitusque indagari queat; Nam vt rectè colligis, ars ea quàm Spagyricam vocamus, totius naturae peruestigationem, adeoque contrectationem quandam interiorem continet, &Astronomiae cuiusdam terrestris (vt priùs appellaui) exercitationem iucundam, nec inutilem exhibet.