# Epistolae astronomicae 116

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/116

Vtque aliqua ex parte eorum quae expetis, conscius reddaris, scire conuenit, id esse septem Planetas in Caelo, quod sunt septem Metalla in Terra, quodque in homine ad vtriusque ideam fabricato, qui ob id Microcosmus rectè appellatur, septem principalia membra, atque haec omnia tam pulcra, & concinna similitudine inuicem colligata sunt, vt paria ferè videantur habere officia easdemque proprietates & naturas. Sic duo principalia luminaria in Caelo Sol & Luna, duobus praestantioribus Metallis, Auro & Argento, in homine verò duobus praecipuis vitalibus membris cordi & cerebro aequiparentur. Duo benefici Planetae Iupiter & Venus inter Metalla terrena, Stannum & Cuprum, post priora secundae dignitatis, sibi locum asciscunt, in corporibus verò nostris iecur officinam sanguinis, & Renes generationis ministros; Duo verò Planetae, quos maleficos appellant, Saturnus & Mars, Metallis abiectioribus, Plumbo videlicet & Ferro correspondent, atque in corporibus hominum duo minùs necessaria & vilia membra sortiuntur, Splenem & Fel, quae sunt receptacula atrae flauaeque bilis exuberantis. Mercurius caelestis vt est natura sua indifferens, & Protheo mutabilior, sic etiam Mercurium terrestrem siue Argentum viuum sibi analogum habet, quod etiam in varias transmutatur formas & omnium reliquorum Metallorum naturam aemulatur, mirabilesque induit Metamorphoses; In corpore autem Microcosmico, huic inter septem membra principalia rectè assimilatur Pulmo, cuius officium est Spiritum trahere, corque & reliqua membra sua anhelatione refocillare; inseruit etiam loquelae plurimùm, velut & Mercurius ille caelestis, huic praeesse creditur. Multa sunt praeterea in his septem admiranda similitudine, quae paucis explicari nequit, sibi inuicem colligata; Sic etiam reliqua Terrae Mineralia, Gemmae, Marchasitae & Salia cum diuersis Planetis certa lege consentiunt, & naturae imprimis Affixarum Stellarum associantur, quae Planetarum vires in se licet obscuriùs contineant, quem admodum etiam herbae & vegetabilia è certo quodam ordine, non solùm Planetis sed etiam fixis Sideribus in terrestri Astronomia assignantur, eorundemque naturam, quantum in se est, aemulantur. Haec & plura eiuscemodi penitiùs intelligere, non docet vulgaris Physica, neque Academiae, Peripateticorum sophismatibus & fucis dementatae, incrustataeque, latentem in his realem & ipsissimum veritatis nucleum, introspicere vel didicerunt, vel docent. Pyronomica Schola adeunda est quae non ea quae plausibiliter disseruntur, sed quae veraciter manibus palpantur, oculis videntur & sensibus exterioribus interioribusque percipiuntur, manifestat.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
