# Epistolae astronomicae 117.1-4

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 117.1 to 117.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/117.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/117.1

Doctores in hoc Gymnasio aliquos habuit Antiquitas, & nostrum etiam Seculum non prorsus ijs destitutum fuit, licet pomposi & formales Academiarum Professores eos vel per incuriam negligant, vel per inscitiam repudient, aut etiam ex odio & praeoccupato iudicio detestentur; Semper enim veritas sincerior, non solùm in diuinis rebus, sed etiam Mundana Philosophia, tam à vulgo hominum, quod ferendum esset, quàm ab ijs, qui eam ipsam maximè profitentur (quod dolendum est) exosa & fuit, & imposterum erit, nisi Deus peculiarem & mirabilem mundi Methamorphosin aliquando instituerit. Authores in hac secretiore Philosophia sunt plurimi, inter quos praecipuum locum tenent, quoad Veteres, Hermes ilie Trismegistus, Author tabulae Smaragdinae, Geber, Rupecissa, Arnoldus de villa noua, Raymundus Lullius, Thomas Aquinates, Rogerius Bacho, Turba Philosophorum, Albertus Magnus; Superiori verò Auo Isaacus Hollandus & Theophrastus Paracelsus, quem plures oppugnant quàm intelligunt. Verùm etsi hi, & quidam insuper alij in hac occultiori arte scriptores, magnum discentibus subsidium, remque omnem per causas naturales expendendi peruestigandique occasionem subministrent, tamen nisi accedat diligens & diuturna tractatio per exercitium Pyronomicum, frustra nudis chartis insudatur: Rectissimè enim inquit Paracelsus, neminem plus scire in hac Arte, quàm ipsemet per ignem expertus sit. Haec etenim alijs, quàm dignis & idoneis penitùs concredere discipulis, silentium vetat plùs quam pythagoricum. Si aliquando mecum fueris, forsan quaedam in his spectabis priùs desiderata, nec vbique obuia. Non enim minori conamine & sumtu Astronomiam hanc terrestrem excolo, quàm illam caelestem, ordinatis ad eam ritè tractandam, oportunis structuris, & fornacum magna varietate, copiaque, quae omnia calamus referre non sustinet. Redis deinde ab hac inferiori Philosophia ad superiorem illam & aetheream, deque scriptis tuis, quae hactenus absoluisti in re Astronomica, & ijs quae ad hanc, ex Triangulorum & numerorum cognitione spectant, me certiorem reddis. Optarem autem haec omnia à te edi, videntur enim plurimum lucis his Artibus allatura.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
