Latin
119
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 119
Unproofread scanNot analysed yet
Minuta vno die conficiat, adeò, vt Cometa, tunc fuerit plùs quàm vicies ipso Saturno, vel celerrimo, velocior: Qui quaeso, non etiam concedi poterit, Cometam illum à Regiomontano descriptum fuisse supra Lunam, licet eius motu diurno triplo circiter fuerit concitatior; Cùm enim ipsa realitas orbium, Caelo non competat (qua de re inuicem consentimus) possunt vtique hae secundariae &ascititiae Stellae, sortiri quemcunque motum innata fert scientia, in quocunque tandem Caeli loco vel altiori vel decliuiori, obuoluuntur; Non enim sunt Planetarum &Siderum Mundo coëtaneorum legibus omni ex parte obnoxiae, sic etiam magnitudo quorundam Cometarum, eorum vicinitatem non satis probat; Possunt enim in ipso Caelo, &in quacunque vltra. Lunam sublimitate, quantamcunque Plasmatori libuerit, acquirere magnitudinem. Nec Aër sublunaris, quem tu eundem cum caelesti reputas, aptus est ad generationem talium, &tam excellentium Phaenomenôn. De his &similibus in conclusione generali Operis nostri, de extraordinarijs Aetherei Mundi generationibus, pleniùs meam sum expositurus sententiam, tibi &alijs, vti spero, hac in parte satisfacturus. De motu vel quiete Terrae aut ipsius Caeli, quantum ad quotidianam Reuolutionem attinet, aliàs quid sentiam reserabo. Cuperem autem quàm maximè vt prima quaque occasione, impetrata venia ab Illustriss. Principe tuo, me hîc inuisere non intermitteres; Sic enim &de his &de alijs ad diuinam Astronomiae artem, &absconditam à vulgo eruditorum, Philosophiam, coràm commodiùs &pleniùs conferemus, efficiamque vt te eius itineris non paeniteat. Interim &semper quàm felicissimè vale mi amantissime ROTHMANNE, tempus enim est, vt Epistolam nunc claudam, siquidem tuis literis, in omnibus, quae continebant, nunc copiosè pro virili nostra, &temporis occasione satisfactum est. Tuum erit omni sedulitate operam dare, vt mihi responsum ab Illustriss. Principe tuo, &à te maturè adornetur, vtque hoc perficiatur intereâ, dum harum exhibitor in Nundinis abest, quò ad vos rediens, certò id apud te absolutum, &conscriptum inueniat. Non enim socij itineris &curruum commoditates, eum illic moram aliquam trahere patientur. Plurimum enim exoptarem, ante hyemem à vobis ad has meas literas responsionem obtinere, vt eò opportuniùs ad instantes postmodum vernales Nundinas rescribere liceat. Tu itaque omnem moue lapidem, ne procrastinetur negotium. Iterum quàm felicissimè vale, meque tui amantissimum redamare perge. Datae Vraniburgi die 17. Augusti,