# Epistolae astronomicae 12

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/12

de Astronomicis negotijs colloquor, Epistolae leges nimia prolixitate transcendere, & diutiùs, quam parest, Celsitudinem Tuam hisce legendis occupatam detinere. Itaque calamum inhibebo, Tuàmque Celsitudinem DEO tam Coelestium, quam Terrestrium Creaturarum Authori commendabo. Is Tuam Cels. & in suae Ecclesiae, cuius curam, quod nunc rarissimum est, agis, & Reipub. Tutelam, ac bonarum Artium, inprimisque Diuinae illius Astronomiae propagationem, quàm diutissimè incolumem & florentem conseruet. Valeat T. Cels. & si quae mihi ad haec respondere dignetur, exhibitori harum committat, cui nomen est PETRVS IACOBI, qui mihi per aliquot Annos domesticus fuit, & tum in Astronomicis, tum Pyronomicis exercitijs fidelem nauauit operam. Ideoque non per alios mearum rerum ignaros, sed potiùs hunc mihi charum & fidelem, qui plura etiam, quam calamo libet compraehendere, vbi opus fuerit, referre posset, negotium perferendi ad T. Cels. has Literas expedire, certius & conuenientius esse duxi. Huic itaque T. Celsitud. fidem in omnibus adhibeat, & quae ad me referenda fuerint tutò concredat. Iterum Tua Celsitudo quàm felicissimè & diutissimè valeat. Datae Vraniburgi in Insula Porthmi Danici Huenna, Calendis Martij, T. C. addictiss.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
