# Epistolae astronomicae 123

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/123

Sed nescio quomodo adeò inhaereas tuae sententiae, vt etiam praeter omnem experientiam concedas, Refractionem Aetheris & Aëris durare vsque ad verticem, cùm tamen eam nunquàm Instrumentis senseris. Certè hac ratione quiduis confingere licet. Sed tamen sequeretur inde, nullam Stellam praeter eas, quae verticem transeunt & in vertice sunt, vero lumine videri, verùm confuso & debilitato. Omnis enim Refractio debilitat lucem & colorem rei visae, vt demonstrat Alhazen lib. 7. capit. 7. & Vitellio. lib. 10. P. 10. Cùm igitur diuersitas ea ex collatione Stellae verticalis ad reliquas à vaporibus liberas non depraehendatur, nec Refractio concedi poterit. Verùm tu hîc potiùs in omnia diuersa. Ais enim, has Aetheris & Aëris Refractiones infra 30. Gradum esse sensibiles, in altiori verò situ insensibiles, & tamen posteà addis, Refractionem Solis, quam in Altitudine 30. Grad. inuenisti 13. Minutorum, per solos vapores vix excusari posse. Vtinam diceres, eam totam esse à diuerso Aetheris & Aëris Diaphano, demonstrarem vtique, in Altitudine 45. Grad. eam adhuc debere esse vnius proximè Minuti. Ipso enim vero verius est, si infra 30. Gradum sensibilis aliqua Refractio Aetheris & Aëris concedatur, eam in altiori situ non tàm subitò insensibilem fieri posse. Nam ijsdem medijs permanentibus non tàm subitò mutari possunt Refractiones ipsae, cùm earum Anguli non tàm subitò decrescant, quinimò siue ab Aëre ad Aquam, siue ab Aëre ad vitrum, siue ab Aqua ad vitrum, siue contrà fiant, eandem ferè in crescendo & decrescendo retineant proportionem, vt ex Fabula in 8. P. 10. Vitellion. posita videre est. Ad quàm etiam respiciens scripsi in superioribus literis, si circa Horizontem detur Refractio Solis 3. Minut. à diuerso Aetheris & Aëris Diaphano proueniens, dari eam in Altitudine 45. Graduum 11. Minuti. Etsi enim aliqua, tamen non admodum dissimili proportione decrescent Refractiones ipsae & Refractionum Anguli; Quòd, si mihi tempus non deesset, Quòd autem circa Horizontem tàm subifacilè Calculo examinarem. tò decrescunt Refractiones, id à meris vaporibus est, qui circa Terram & crassiores sunt, &, vt demonstraui, multiplicantur, & etiam à radijs à latere petuntur. Aliâs si eadem media manerent, eâdem quantitate eodemque modo disposita, tàm subita mutatio Refractionum accidere non posset, vt demonstrari potest. Sed restat adhuc demonstratio, quam nemo vnquàm infringere poterit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
