Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 124
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim est Refractio à diuerso Aetheris &Aëris Diaphano proueniens, ea necessariò maior erit in Stellis Fixis, quae longiùs distant, quam in Sole, qui propior est, vt interim de Luna taceam. Nam in Triangulo manente vnico Angulo &vnico Latere, reliquis lateribus productis, Angulus reliquus ad manens latus maior redditur, per 21. P. 1. Euclid. Necessariò enim idem Refractionis Angulus in eâdem Altitudine manebit, cùm maneant eadem media, nec alius poterit esse Refractionis Angulus in Sole aut Luna, quàm in Fixis. Ex quo manifestissimum est, si ponas, Refractionem in Sole in certa aliqua Altitudine insensibilem fieri, eam in Stellis Fixis in eadem Altitudine adhuc sensibilem esse oportere. Cùm igitur per Obseruationes non hoc sed potiùs contrarium te ipso teste reperiatur: Refractio à diuerso Aetheris &Aëris Diaphano generari non poterit: Et propterea, vt saepius iam ex Opticis probaui, Diaphana Aetheris &Aëris diuersa esse non possunt sed eadem. Si igitur tu purum illum Aërem Caelum appellare volueris, nihil pugno, tantùm ne purus Aër à caelesti differre statuatur, adeoque diuersa Diaphana introducantur, cùm vt alterum altero subtilius sit, defectus Refractionis non permittat. Quòd autem ex Chymicis affers, latere in terrenis rebus quintam quandam essentiam, quam tu caelestem appellas, illud &credo &iucundissimè cogito. Verumtamen inde non sequitur, quòd haec quinta essentia eadem sit cum illa materia quae Planetis est circumfusa, sed potiùs eam â Sole generari. Quemadmodum enim Sol Microcosmi, vt iucundissimè doces, ex sanguine &attracto Aëre (ex quo propter respirationem videtur ingenita sua natura subtiliorem partem retinere, reliquam respuere.) Quemadmodum inquàm Sol Microcosmi ex Aëre &sanguine in dextro thalamo praeparato spiritum vitalem in sinistro thalamo generat; Ita &Sol totius vniuersi ex Terra, Aqua &Aëre quintam illam essentiam in rebus naturalibus generare videtur. Aut si haec essentia eadem est cum illa Planetis circumfusa materia, eadem erit &cum puro Aëre, propter adductas demonstrationes. Haec paulò fusiùs, quàm initio proposueram, de hac adhuc materia ad te perscribere volui, non quidem studio contradicendi, sed ex mera φιλαληθεῖα. Nec quicquàm certi de generatione &materia Cometarum afferri poterit, nisi haec quaestio fuerit decisa. Sed de hac pluribus, Deo dante, in nostris Stellarum Fixarum Obseruationibus agam, omissa tamen huius nostrae dissensionis mentione, ne haec veritati rei fortè quid detrahat. Nec etiam tuî, nisi sine reprehensione possim, mentionem facio, sed tunc potiùs omisso nomine res ipsas tracto. Nunc ad Philosophica illa. Sed priùs adhuc vnum. Satis mirari non possum, quòd initium Crepusculi matutini circa Aequinoctia inueneris Sole vix 161. Grad. infra Horizontem in circulo verticali depresso, cùm ego finem Crepusculi vespertini circa Aequinoctium vernum hîc inuenerim Sole 24. Grad. infra Horizontem depresso, ita tamen, vt nullum amplius albedinis vestigium appareret.