# Epistolae astronomicae 129

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/129

Ita pulcherrimè nullus motus relinquitur nisi proprius, primus in Reuolutione diurna Terrae, alter in motu ipsius annuo, tertius in Luna, quartus in Venere, quintus in Mercurio, sextus in Marte, septimus in loue, & octauus tandem in Saturno, absque vlla violentiae aut regressionis labe. Deinde quis credet vnquàm, Centrum maioris Epicycli Solis tanta efficacia praeditum esse, vt trahere post se Planetas omnes, quinimò è suis Sphaeris detrahere rursumque attollere possit, cùm nulla corporali & tenaci materia connectantur? Qua de causa quoque cum Illustrissimo Principi nostro ostenderem in Tomo tuo secundo Cometarum, Hypothesin illam tuam, quam mox, vt aspexit, agnouit, vipote cui ea ex Automato satis nota erat: Dij boni, per iocum aiebat, oportet circulum illum Solis aeneo longè esse fortiorem, cùm tot Planetas trahere secum possit. Scilicet haerebat in animo, quod Illustrissimae ipsius Celsitud. toties ad aurem decantâram, Tractionis motum è Caelo tollendum esse. Nec vt arbitror facilè concedi poterit Soli, vt reliquorum Planetarum motus proprios sua hac tractione turbet. Praetereà introducit haec inuersa Copernici ratio confusionem in Sphaeras Planetarum. Etsi enim nulla corporum caelestium illisio inde sequi potest, vt excusare niteris; Tamen nulla Sphaerarum vera aut determinata distinctio manet, sed omnes inter se confunduntur. At Copernicea Hypothesis suum vnicuique Planetae & determinatum spatium attribuit, è quo motu suo egredi non possit. Scis autem Deum non confusionis sed ordinis authorem esse, naturamque ita condidisse, vt à confusione abhorreat; Nedum vt pulcherrimum hoc & sapientiae inoxhaustae aedificium tanta labe aspergere voluerit. Accedit & hoc, quòd Natura non agat per plura, cùm per pauciora possit. Item quòd mutatio Eccentricitatis Solis etiam in reliquis Planetis sentiatur: quae etsi transpositione minoris Epicycli Solis ad Terram, vt dixi, quoquo modo excusari potest; Tamen nihilominus omnia per tractionem fieri hac ratione finguntur. Haec igitur & alia multa etiam atque etiam considerans, aliud inuenire non possum, quàm nullam praeter vnicam Copernici Hypothesin veràm esse. Nec peccat haec contra Physica principia, nec cùm Terra grossum corpus sit, propterea ad mouendum inhabilis erit. Quid enim putas reliqua Sidera esse? Non enim errare Copernicum arbitror, cum ait, grauitatem nihil aliud esse, quàm appetentiam quandam naturalem partibus inditam à diuina prouidentia Opificis vniuersorum, vt in vnitatem integritatemque suam sese conferant in formam globi coeuntes: hancque affectionem etiam Soli, Lunae caeterisque Errantium fulgoribus inesse, vt eius efficacia in ea, qua se repraesentant, rotunditate permaneant: quae nihilominùs multis modis suos efficiant circuitus. Et sanè cum Terra, vt reliqui Planetae, rotunda figura praedita sit, similiterque libera in Aëre pendeat, cur eam ad mouendum inhabilem esse dicamus.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
