Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 130
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus si globum in Polis &Axi exactissimè &subtiliter aut erigamus aut suspendamus, aque ita lberè pendentem in gyrum impellamus, eum satis diu hunc motun recinere, nec subitò cohibere posse. Si igitur artificialis notus etiam impeditus hoc possit; quantò magis naturalis non impeditus? Sed absurditates Physicas satis superque refutauit Copernicus. Nec etiam obstat authoritas sacrarum literarum. Hae enim non mihi &tibi solummodo, verùm omnibus omninò hominibus scriptae sunt, ad quorum captum etiam loquuntur, vt etiam omnes Theologi in explicatione capitis 1. Genes. fatentur. Alias Luna contra Geometricas demonstrationes esset maior reliquis Stellis. Sed &illud ex hoc manifestum est. Putârunt Hebraei, nubes in sublimi pendere non posse, nisi subesset materia aliqua dura &imperuia, quae Aquam sustineret. Ad horum igitur captum sese accomodans Deus ait, faciam Caelum ferreum ne pluat, &c. Item aperuit fenestras Caeli, in Diluuio, &c. Item Moses, cùm ait, primo die Firmamentum conditum esse, vt discerneret Aquas supra nos ab Aquis infra nos. Quo nihil aliud intelligi posse arbitror, quàm vim illam, qua nubes ita in sublimi pendent, primo die conditam esse. Sic &cùm nos Opticis de causis putemus, Caelum esse tanquàm expansum tentoriam, ideò sacrae literae hanc vulgi opinionem sequentes Caelum vocant expansum, &Prophetae Deum expandere Caelum tanquàm tentorium aiunt. Nec enim hi plus de hac materia intellexerunt, quàm alij vulgares homines aut etiam Lactantius, nec Spiritus sanctus sapientiam, quam in Naturam Deus transfudit, ijs reuelare voluit, verùm eam quae in stupendo illo &supernaturali, de Redemtione generis humani mysterio continetur. Et cur Salomon adeò ad miraculum vsque sapiens habitus est, nisi quòd longè excellentiorem totius Naturae cognitionem haberet, quàm ante eum quisquam alius. Paulus quoque cùm Roman: 1. ait, Deum ex visibilibus hisce agnosci, non obscurè arguit, longè maiorem sapientiam Dei latere in Natura, quàm in sacris literis sit reuelata. In Natura dico: De mysterio enim Redemtionis, quod propriè tractant sacrae literae, &de agnitione veri Dei, iam non loquor. Ita authoritas sacrarum literarum, quanquàm admodum plausibiliter proferatur, tamen reuera in hac materia obstare nihil omninò pocerit, sed tantum sciemus, quantum per Demonstrationes Mathematicas inuenimus. Etsi autem Gellius Sascerides aiebat, te habere tuae assertionis Demonstrationes Geometricas: Tamen hoc ego certa de causa vix crediderim. Non tamen proptereà Hypotheses Copernicaeas discentibus proponendas esse iudico, cùm eae vix ab Artificibus percipiantur, vt nec Maestulinus quidem motum librationis in Latitudinibus &obliquitate Zodiaci rectè intelligit: Sed eas, quae sint omnium facilimae, vt pedetentim accessus ad Copernicum aperiatur. Quapropter ipse quoque in Elementis meis Astronomicis superiorem illam inuersionem expunxi, &Eccentricos in centro mobili substitui, vt discentes Apogaeorum motus &loca eò faciliùs intelligere possent, &addito in Planetis Epicyclo directiones; stationes ®ressiones eò fierent manifestiores, nec etiam Latitudinum ratio adeò esset obscura &intricata.