# Epistolae astronomicae 131

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/131

Ne tamen deessem ingeniosis & ijs, qui iam communes motuum singulorum formas intelligerent aut Automata fabricare vellent: Ad finem pro Corollario eam, de qua suprà dixi, Copernici Inuersionem subieci, vt ita discentes ad Copernici lectionem & faciliorem intelligentiam praepararem, Sed fortassis plus de hac materia quàm sat erat: ad alia igitur. Quòd sub finem Roeslinianae refutationis arbitraris, minimam Eccentricitatem Solis transijsse, idem & ego statuo. Refero enim minimam Eccentricitatem & obliquitatem Solis ad Purbachium. Nec Rheticus quoque audiendus est, qui cùm Albategnium nimis libere abuti mysterijs Astrologiae scribat, in idem vitium hîc ipse incurrit. Quomodo enim mutatio Eccentricitatis Solis mutationem imperiorum efficere potest? Nec id quoque iniustè repraehendis, quod PHILIPPVS MELANCHTHON primus introduxit, nimirum Solem iam Terrae factum esse propiorem, licet etiam Cardanus lib. 3. subtilitatum idem erroneè statuat. Nec enim Copernici mentem in hac re sunt assecuti. Te quoque longè exactiorem Hypothesin motus Cometae inuenire potuisse non dubito, cùm proportionale decrementum ipsius motus satis arguat, ex circularibus ipsum compositum fuisse. Veruntamen Hypotheses Cometarum constituere prorsus superuacaneum iudico, cùm nullus Periodum absoluat, nec etiam vlla vtilitas inde redundare possit. Quapropter & in meo scripto Hypotheseos constitutionem omisi. Ipse illum Cometam, de quo in illo Tomo agis, conspexi Bernburgi 10. Nouemb. vnà cum loanne Troldenirero Arci Bernburgicae tunc temporis praefecto, à quo ad conuiuium Martinale eram inuitatus, omnibus Bernburgi habitantibus eo die apparuit. Erat enim ibi serenum Caelum. Cùm Tomum illum tuum secundum Illustriss. Principi nostro ostenderem, plùs tribus integris horis in eo diligenter euoluendo occupatus erat, placebatque ipsius C. mirum in modum, adeò vt etiam astantibus eum praedicare non intermitteret: contendebatque ibi mecum, sibi à te transmissum esse librum illum, ego verò ex inscriptione ineum arguebam, subiungebamque, te integrum illud Opus, si absolutum esset, ad Illustriss. ipsius C. missurum. Vide igitur vt fidem meam redimas. Quòd si idem etiam ad Filium Mauritium, quanquàm non in hac doctrina, tamen in Latinis, Graecis & Hebraicis praeclarè institutum & praeter Aetatem eruditum; Itemque ad Bernhardum Principem Anhaltinum hic in Aula nostra cum Maurito versantem, quem parens loachimus Ernestus felicissimae recordationis vna cum fratribus per Casparum God schalcum virum Matheseos non imperitum, etiam in his Artibus institui curauit: si inquam ad hos quoque duos Opus illud tuum absolutum huc miseris, non dubito, quin rem gratissimam ipsis sis facturus, hac eos ratione ad harum iucundissimarum Artium amorem & cultum pro aetatis captu tacitè incitando.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
