# Epistolae astronomicae 135

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/135

Et licet in Apogaeo solari modicum quid à priori nostra inuentione adimendum repererim & Eccentricitatem etiam aliquantulò minorem, quàm anteà constituendam; Tamen hae differentiae adeò exiles sunt, vt vix alicuius momenti aestimandae veniant: Absidem enim Solis vix dimidio Gradu anteriorem, & Eccentricitatem tertia solummodò vnius Minuti parte de sexagesimis integris Semidiametri Eccentrici portionibus arctiorem efficiunt. At in ipsa Solis Longitudine haec eadem longè minus ingerunt discriminis, adeò vt solummodò vnius Minuti circa Brunmam, vbi maxima est à priori differentia subrepat, quod prorsus est eo praesertim in loco insensibile. Nec dubito hanc posteriorem in itinere Solari limi ationem è pluriam Annorum diligentiori examinatione institutam nobis ipsius curriculum caelesti ea praecisione Analogum manifestasse, vt ad maiorem subtilitatem vlla Organa, sensusque oculorum pertingere non sustineant. Nihilominus tamen adhibendo hanc, de qua loquor, denuò rectificatam Solaris motus correctionem, loca Inerrantium Stellarum non aliter se habere percipiebam, atque anteà è priori in Solis cursu emendatione exploratum erat, vt nihil prorsus haesitem, ne vnicum quidem Scrupulum in nostra Fixarum rectificatione vel deficere vel abundare; Alijs etiam rationibus huius peruestigationis praxin instituendo & rem ipsam vartè hincinde comprobando. Indicat praetereà ROTHMANNVS, me breui vestrarum Obseruationum processum, & quamobrem in quinis illis Scrupulis à me dissentiatis, rationes visurum, quod equidem magna auiditate desidero. Quin & mea ratiocinia, cur non aliter in his statuendum sentiam, quàmpridem a me indicatum est, etiam Tuae Celsitudini propediem fauente diuino auxilio è secundo capite prioris Tomi nostri De recentioribus Aetherei Mundi Phaenomenis, quem nunc sub praelis habeo, perspiciet. Postquam enim in primo capite, Solaris motus exquisitam normam è minimè dubijs aliquot praeceritorum Annorum Obseruationibus per competentes Demonstrationes Geometricas in praecisam numerationem hisce seculis competentem deduxi. In altero Affixarum, vt dixi, Stellarum restitutionem ex ipsis Fundamentis molior, & pluribus selectis Obseruationibus per Solem & Veneris Stellam, in vtroque situ tam matutino, quàm vespertino, vnà cum alijs quibusdam circa idem experimentationibus ratam minimeque dubiam statuo; Nec diffido, vbi Tua Celsitudo meas quoque rationes illic perlustrarit, & cum suis conculerit, quin concedat, nhil meae inuestigationi subesse vitij, meque Digitized b Google ea diligentia & subtilitate ad veritatis interiorem nucleum contendisse, vt maiorem adhibere vix cuiquam liceat. Haec verò proptereà eò latiùs commemoro, vt T. C.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
