Latin
TICMO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 139
Unproofread scanNot analysed yet
Dabo Exemplum è rebus inferioribus, quae manibus tractari &visu discerni possunt. Si Aquam pluuiam vel niualem praesertim, aut etiam communem fontanam per saepius reiteratam eleuationem, defecatissimam reddiderimus, idemque in vino quouis generoso fiat, donec ab omni Phlegmate &impuritate liberetur, amboque hi liquores consimili Chrystallino excipiantur, vtique Diaphanitas vnius non discrepabit ab altera, quantum vllis sensibus dignoscere liceat, ideoque Refractionum, si quae forte hinc fierent, nulla erit differentia, attamen substantia &natura vnius liquoris atque corporis, diuersissima ab altera inuenietur. Id enim quod è vino elicitum est, Igneam &Sulphuream redolebit qualitatem, adeò vt incensum totum flammis absorbeatur, nullo post se relicto vestigio; Quod verò ex Aqua constat, Aqueum permanebit, &tantum abest, vt ardeat, vt Ignem etiam citiùs, quàm antea extinguat, illique vi contraria resistet. Sic quoque Caeli &Aëris Diaphanitates, si vel prorsus eaedem forent, quod tamen nondum satis obtentum est, nihilominus diuersam substantiam atque materiam habere nihil impedit. Plura nunc de his aggregare nolo, non enim haec quaestio ad Astronomum propriè spectat, vt antea quoque monui, neque Cometarum generationi atque explicationi vllum, vt tu existimas, fert subsidium, si Caelum Aëreum statuatur: Imò hoc potiùs quadraret, si Paracelso Igneum id esse concederemus: Nam Cometae non Aeream, sed Igneam potius quandam naturam prae se ferunt. Quòd enim tu è fumositatibus Terrenis etiam in Aërem altissimum; quem intra ipsas Reuolutiones Siderum contineri vis, sublatis &illic illuminatis, Cometarum procreationem saluari posse existimes, ex vna absurditate &incongrua assumtione, alteram stabilire incassùm elaboras, vt alibi, cùm ex professo de his agam, adeò euidenter, vt nemo iuste refragari queat, ostendere decreui. Quantum ad Crepuscula attinet, refeis te vespertinum illic animaduertisse iuxta Ae quinoctia, Sole infra Horizontem depresso 24. Partibus, vnde valdè miraris, quod ego vix 17. Partium idem in Crepusculo matutino expertus sim. Reiteraui itaque his ipsis diebus eius rei experientiam, vt tuis dubijs satisfieret, idque Sole quidem nondum ad Aequinoctium vernum progresso, sed iuxta Principia piscium, adhuc versante. Ratio tamen est eadem, neque magna hoc loco, ab Arietis primordijs incidit differenia. Adinueni autem die 10. Februarij proxime elapso, Crepusculi vespertini extremum limitem fuisse, quando media Balthei Orionis Meridianum obtinebac. Ideoque Sol, qui tunc erat in part. 24. X ad sumuium 17. Gradibus infra Hori