# Epistolae astronomicae 140

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHONIS BRAHE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/140

TICHONIS BRAHE LIB. I. Horizontem, versus Nadir, delapsus erat. Postea die 12. manè, Obseruabatur hic primùm diluculum, cùm Spica n abesset à Meridiano versus Occidentem P. 35/2. de Aequatore. Ergo Sole tunc existente in P. 3F. X, non poterat is sub Finitore in eo circulo, qui versus Nadir tendit, depressior esse rart. 165. Eodem die Crepusculum etiam vespertinum denuò diligenter notaui, eo ipso temporis articulo, cùm Humerus dexter Orionis ante Meridianum cerneretur versus Ortum part. 1. Min. 55. Ergo Arcus Crepusculi, vt anted acceptus, euadit part. 168. erat enim Sol in part. 44. X. Haud aliter die 15. Februarij, vltimum vestigium diei apparuit, quando eadem lucidior Stella Humeri Orionis Meridianum praetergressa erat rart. 11. Ideoque Sol, qui rartem 71/. X occupabat, infra Horizontem, permodicùm vltrà 16. Gradus delituit. Vides itaque Crepusculi siue matutini, siue vespertini mensuram in Circulo verticali, nusquàm 17. Gradus excedere, quod nimis magno interuallo tuam animaduersionem anteuertit. Atque hinc liquet, quàm parùm valida sint, non saltem quae de Crepusculis, sed etiam Refractionibus, quas apud Vos aliter, quàm hic se habere existimas, proponis. Quae de veriore & secretiore Philosophia, quàm ea quae hactenus in Scholis vulgariter docetur, breuiter in posterioribus literis attigi, & aliquatenùs tantùm indicaui, tibi placere video; plura itaque, tum eorum quae desideras, tum etiam alia his longè praestantiora in scriptis eorum Philosophorum, quos recensui, diligenti adhibita intentione inuenies, praesertim verò ipsa Experientia rerum magistra omnia explorante, praemissa tamen caussarum secundum naturam ipsam sedula inquisitione. Mihi nunc pluribus de ijs Philosophari non vacat. Neque enim est id huius loci, nec satis tutò literis committitur. Secundum Tomum Operis nostri, De Caeli recentioribus Phaenomenis, tibi gratum fuisse lubens audio. Et Latitudinem Lunae maximam à te eandem ferè, quam illic capit. 3. indico, adinuentam, mihi acceptum est. Scripsit non ita dudum ad me Clarissimus & Eruditissimus vir D. HENRICVS BRVCAEVS, apud Rostochienses Medicinae Galenicae & Philosophiae Aristotelicae Professor inprimis celebris, Mathematicarum etiam rerum, praesertim Geometricatum apprimè peritus, & in dubium vocauit hanc meam de mutata Latitudine Lunae assertionem, autoritatemque Regiomontani, Copernici, VVerneri & similium praestantium Mathematicorum opposuit, quod ij nihil tale vnquam deprehendissent: & quia id Eclipsium magnitudini, aliàs satis benè calculo correspondenti, officeret. Verùm ego illi respondi, Autoritates horum excellentium Astronomorum, nihil derogare meis inuentis; siquidem illi constitutioni Ptolemaicae, hac in parte prorsus acquieuerunt. Neque ipsimet certam aliquam erperimentationem instituerunt; an res ita ad vnguem se haberet, nec neQuamuis autoritates per se in Mathematicis, sicubi aliàs, quamminimum habeant ponderis, nisi accedat, certis Obseruationibus fundata, euidens demonstratio. In Eclipsibus verò hanc differentiam esse vix perceptibilem, ob propinquitatem Nodorum, indicaui. Deinde illi vicissim tuas quoque animaduersiones obieci, quibus idem proximè mecum deprehendisse asseueras.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
