Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 141
Unproofread scanNot analysed yet
Cupio itaque ex te vlteriùs cognoscere, quo pacto hanc explorationem institueris, &quid, quantumque in Latitudine Lunae mutatum animaduerteris, vt illi atque alijs, inuentis vnius non acquiescentibus, alterius etiam suffragium, qui Caelum diligenter vnà inspicit (quod nimis securè ab istis negligitur, cùm tamen Astronomi haberi velint) pro me facere, vlteriùs ostendere queam. Licet ego nihil ex meis Obseruationibus depromere, atque in lucem edere decreui, quod non per se satis ratum exploratumque sit, nulloque alterius indigeat suffragio. Id verò quod ais, Caput Draconis abesse à Tabulis plus quatuor Gradibus, teque per distantias &Globum id inuenisse, cuperem vt pleniùs indicares, quomodo collegeris; hoc enim videtur mihi salua Eclipsium apparente magnitudine, vnà cum earundem tempore minimè consentaneum. Siquidem quatuor Graduum differentia à Nodis Latitudinem Lunae immutet 21. Minut. per duas videlicet tertias proximè Lunaris corporis partes; quod sanè in Eclipsium apparentijs admodum perceptibilem induceret discrepantiam: Qualem tamen in multis deliquijs non saltem Lunaribus, sed etiam Solaribus, quae sedulò pluribus ab hinc Annis denotaui, animaduertere non potui; Nam licet tempora Eclipsium, ex calculo quocunque hactenus in vsu habito, cum Caelo ipso non ritè conuenerint, sed sensibili differentia interdum maiori, nonnunquam verò minori anticipârint, vel tardiùs sese exhibuerint; tamen quò ad magnitudinum formam, nequaquam adeò euidentem diuersitatem vnquam adinueni, quantam tuae Nodorum alterationes exigunt. Neque enim multò plus discriminis hac in parte cognoscere licuit, quàm quantum aberratio in motu Luminarium, adeoque in tempore Zyzigiarum suggerere valebat, Nodis ipsis in loco suo, quo Tabulae Alphonsinae &Copernianae (quae per modicum in his discrepant) eas reponunt, quamproximè permanentibus. Rogo itaque vt vlteriùs, cur ita statuas, examinatione diligentiore facta, declares. Neque enim adeò euidentem, in Eclipticae &viae Lunaris interfectionibus, errorem Tabulis sine causa obijcere decet. Refers praeterea, te in libro transmisso, quid de Cometarum materia sentiam, eorundemque generatione nihil reperisse, &rectè quidem id asseris. Nam nusquam ex professo, hac de re illic tracto: Sed ad Epilogum totius Operis, hanc &plerasque similes quaestiones, tum multa alia in loca, tum etiam in vltimam libri clausulam reijcio. Interim tamen rag. 254. vbi quartum caput Maestuliniani scripti de hoc Cometa expendo, haec verba inuenies. Ego materiam omnium Cometarum prorsus caelestem esse iudico; siquidem omnes etiam in ipso Caelo generentur. Vnde verò haec materia illis in Aetherea Regione suppetat, &quomodo illic procreentur, suo loco in Conclusione totius Operis meam expositurus sentensententiam. Ex his aliquo modo colligere potuisses, quid de eorum materia, quòd non sit elementaris, &è vaporibus terrestribus, vt tu sentis, conflata, iudicem. Vbi verò, DEO volente, totum Opus ad Colophonem deductum fuerit, tum veterum Philosophorum, tum quoque recentium, inter quos etiam tuam de Cometarum materia &generatione sententiam discutiam, &minimè reipsa constare posse, luculentis certisque rationibus fidem faciam.