Latin
144.1 to 144.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 144.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò existimo rem ita se habere, &saepius hoc etiam in pluribus Stellis in Aegypto, vel alio consimili loco, vbi Aër minimis vaporibus est obnoxius, quando praesertim purissimus existit, conspici: Nobis autem in crassiore Aëre habitantibus non item. Sunt enim Radij illi admodum tenues, nec oculis patent, si Diaphanum intermedium minùs defaecatum fuerit. Vt tamen tuam sententiam ex aliqua caelesti animaduersione comprobes, obijcis nobis Illustrissimi Principis tui Obseruationem, per Torquetum factam, in Cometa Anni 1558. ex qua manifestè colligi asseueras, caudam illius, neque Solem neque alium quempiam Planetarum respexisse, sed per sese suo ductu apparuisse. Fateor quidem, si ea denotatio, quae 13. Calendarum Septembris habita est, (quo solo die caudae ductus assignatur) tanquam rata assumenda sit, tunc Arcum circuli magni à Sole in rart. 6. Min. 36. i iuxta nostras rationes posito, per Cometae caput eductum versus extremam in cauda Vrsae Maioris, non appropinquare illi intra partes 101; Sed tantundem ab hac versus Booten deflectere, adeò vt oportuisset Solem 21. Gradum i emensum fuisse, si is, &caput caudaque Cometae, cum dicta Stella, in eodem Arcu constituerentur. Licet verò ne hic quidem adeò extra omnem modum difformis deuiatio contingat, pro eo, quòd ex solo intuitu prima fronte discernere licuit, vt ob id planè diuersum à plurimorum in alijs Cometis animaduersione hinc concludere sufficiens praebeatur occasio; ramen quia haec differentia tibi nimia videtur, vt est per se admodum ampla, aliud quid de hoc eodem Cometa ex Obseruationibus Clariss. &Doctiss. viri D. CORNELII GEMMAE in contrarium adducam, qui libro secundo de diuinis naturae Characterismis, capit. primo, vbi de hoc ipso nonnulla proponit, praeter id, quòd ait eum in Occasu stetisse, &caudam versus Orientalem Plagam (ideoque in Solis, qui iam occubuerat, partes oppositas) porrexisse, hanc praecipuè Obseruationem commemorat, quòd die 20. Augusti, qui planè idem est cum eo, quo Illustriss. Princeps Cometam vnà cum caudae ductu versus extremam Vrsae Maioris designauit, Vesperi eius distantiam ab Arcturo dimensus sit rart. 30. Min. 32; Ab ea verò ipsa, quae est in fine caudae Vrsae Maioris part. 28. Min. 33. Cumque ad illum Annum fuerit Arcturi Longitud.