# Epistolae astronomicae 151-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BKAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/151-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/151-2

TICHO BKAHE. NOBILISSIMO ET VIRTVTE SAPIENTIA IN GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO, DOMINO TICHONI BRAHE, DOMINO DE KNVDSTRVP, EQVITIDANO, Mathematicorum nostro Seculo omnium praestantissimo, &c. Domino suo cum obseruantia colendo, &c. TERAS TVAS, NORILISSIME EXCELLENTISSIMEQVE D. TICHO, quas tu 21. Februarij dederas, vix 17. Augusti accepimus, hoc est, sex diebus post, cùm alteras ad me datas cripseras. Quanquàm autem varijs iam distrahar occupationibus, tamen paucis tibi respondendum duxi: Praesertim cum videam, te literas meas superiores, fortè ob varias occupationes atque etiam ob morbum, longè aliter intellexisse, atque ego scripseram. Obijcis enim ea mihi, quae nec vnquàm ex verbis illius Epistolae colligi poterunt, nec etiam mihi vnquàm in mentem venerunt. Vbi enim quicquam derraxi authoritati sacrarum literarum? An ea, quae dixi, non etiam tu ipse & Theologi omnes sacras literas interpretantes dicunt?

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
