# Epistolae astronomicae 160.6-7

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 160.6 to 160.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/160.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/160.6

CASPARO PEVCERO, Philosopho eximio, atque quibusdam alijs non ineruditis viris id expetentibus approbantibusque, peculiari Tomo vno vel altero Epistolas Astronomicas mihi à varijs hincinde perscriptas, vnà cum mea ad singulas responsione publicem. Quod & illis non denegandum duxi. Cùmque dictus RANZOVIVS principaliter Illustrissimi Principis tui, atque tuas Typis consignari expetisset, & per se mererentur, vt priorem & principaliorem voluminis partem occuparent, iamque liber ille sub Praelo sit, ea quae alijs addixi, rursus in tuam gratiam detrectare & facta infecta reddere nequeo. Nec video cur id à me expetendum fuerat, curque id concederem, cùm nihil hac in re, tuo Illustrissimo Principi, quod obsit, aut illa ex parte deroget, sed saltem quae in ipsius Celsitud. praedicationem, vti par est, potiùs cedant, admittatur. Nec etiam tibi quicquam hinc creatur periculi aut detrimenti, cùm honorificè semper de te loquar & sentiam. Quod si tu quaedam in prioribus scriptis & literis proposita, posteà mutas, & re rectiùs deliberata corrigis, tuae existimationi hinc nihil decedit, etiamsi priora publicentur. Imò praestat alios cognoscere, quàm difficilè sit, etiam ingeniosis & industrijs viris veritatis latebras extricare, & quod non omnia quae prima fronte rectè se habere putantur, vndiquaque ritè constent.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
