# Epistolae astronomicae 161

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MATHEMATICO NOSTRO DILECTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/161

Quodque dies diem doceat, & posteriores cogitationes, vt plurimùm, licet non semper, priores antecellant. Reuocârunt alij admodum eximij viri multa à se priùs minùs consideratè pro veris habita, etiam in ijs materijs, vbi non adeò difficilis erat atque hîc veritatis peruestigatio. Quando ex professo circa totius Operis Epilogum, quod de Ascititijs Caeli Phaenomenis prae manibus habeo, Cometarum naturam & procreationem, iuxta omnium quotquot mihi innotuerunt opinationes disquiro, hanc etiam tuam, cum alijs quibusdam communem praetermittere, vt quàm incongrua sit, quod & aliàs tibi scripsi, ne indicem, haud possum. Attamen cùm videam te in his teipsum corrigere atque priores conceptiones antiquare, faciam eius quoque illic mentionem, idque conuenienter excusabo. Ego tuum scriptum de Cometa publici iuris non faciam: Nihilominus nonnulla hinc citare atque expendere in laudabilem tui mentionem potius cedet, quàm quod reprehensioni erit. Dicis quidem me pugnaturum cum muto, si id agam. At non mutus eras cum haec scriberes, literisque ad me datis consignares; Sunt enim notae scriptae, praesertim tua propria manu exararae, pro ipsis verbis & loquela, imò & plus merentur ponderis. Sic etiam quantum ad meas literas attinet, quas publici iuris reddere, nisi rogatus ab amicis, vt dixi, nunquam constitueram, cùm saltem obiter, prout in buccam venerat, inter plurima negotia exaratae erant, scias me non adeò earum penitere, quin tibi liberum relinquam, siue priuatim, siue publicè, quocunque libuerit modo, quae in his contenta sunt, discutere, probare vel improbare. Si quid iustis rationibus, vel tu vel quispiam alius non ritè in his alijsue meis constare sufficienter demonstrarit, ego illa corrigere non erubesco. Neque ego cum prae iudicio vllo, quippiam in tuis disquirendis aggrediar. Vide vt eodem candore circa mea quoque vtaris, nec iuuenili quodam feruore sententiam immaturam pronunties. Gratulor tibi, quòd ex cogitatione materiae Stellarum & viae lacteae ad aliam opinionem diuerteris circa Cometarum conformationem, quam ea erat, qua antea imbutus parùm Physica, longeque minus Mathematica: Es enim hic in bona via, si eam ingredi callueris, omniaque hospitia noueris. Nec enim satis mirari poteram, qua iudicij nebula tantas absurditates astruere, vt corpus Cometarum, vel teipso fatente, prope Reuolutiones Saturninas à Terris distans (vt de eo qui Anno 85.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
