# Epistolae astronomicae 162

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MATHEMATICO NOSTRO DILECTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/162

apparuit, consignasti) ideoque necessariò & Terra & Mari omnibusque circumfluis vaporibus multis parasangis majus existens, prout ferunt Geometricae demonstrationes, nihilominus hinc in supremum Aethera ascendisse, nescio quo incognito raptu, & partem esse suo toto multo maiorem, pronuntiare ausus sis; idque prorsus contra rationes Mathematicas. Si Physicis ita sentire lubet, coniungant has naenias caeteris. Benè igitur superinducis, quod ea, quae de Trabibus discurrentibus, quarum fortè occasione intam absona prolapsus es, cùm reuera huc nihil conferant, tantumque haec inuicem distent, quantum Caelum & Terra, prorsus falsa esse deprehenderis. Habebam in animo, te vltimis literis & de his admonere, quod quomodo neglexerim, non recordor. Nam in scripto tuo de Cometa Anni 85. vbi talia asseuerare conaris, ad marginem memoriae caussa haec annotâram, quae vel tunc vel aliàs per opportunitatem commonefacienda duxi. Halitus istisiue Chasmata longè sunt nobis propiora, quàm quod hyberno tempore à Sole nimium infra Horizontem depresso, illuminari queant, veluti ratio docet Geometrica & Optica. Quin & Anno 1588 eius rei euidens feci periculum die 6. Decemb. circa octauam vespertinam. Animaduerti enim tunc accurata inspectione Chasmata quamplurima hincinde versus Septentrionem volantia albicantiaque, ita vt lumen quoddam vmbram etiam Terrae illustrans prae se ferrent, longè nobis viciniora esse, quibusdam densioribus nubibus circa Horizontem Boreum segregatim dispersis, adeò vt Chasmata illa inter nos & nubes, discurrere euidenter apparerent, ita vt & alij ex meis, quibus monstrabam, id satis perspicuè discernerent. A Sole igitur versus Antipodas submerso, ista vaporum illuminatio fieri nequibat; cum ne nubes quidem longè à Terra remotiores ipsius lumen percellere potuerit, quod facilè Geometricè haec mensurando patebit. Nubes autem illae, de quibus loquor, non fuerunt continuae, sed circa Horizontem sparsim dispositae, ad Altitudinem, quo ad visibilem Horizontem, circiter graduum 10. Cùm igitur Radij Solares partem vmbrae Terrae nobis adeò propinquam in ista eius sub Horizontem demersione non contingant, frustrà asseritur, per illuminationem ab hoc quippiam eiuscemodi contingere. Simile quid saepius consideraui, praesertim hoc ipso Anno die 2. Ianuarij, cum quoque circa octauam vespertinam, quando plurima ad Septentrionem hic spectabantur Chasmata, quae nubibus longè propiora cernebantur. Quapropter frustra hinc aliquid subsidij petijsti, pro innaturali illa Cometarum generatione stabilienda. Atque si scire cupis, quid ego de his Chasmatis sentiam. Sulphureitatem quandam Terrestrem in propinquo Aere ardentem, discurrentemque & nonnunquam vsque ad verticem ascendendo totum Caelum complentem, in modica tamen à visu nostro distantia, esse iudico, ventorum aut siccitatis & frigoris breui subsequentium praenuntia; interdum etiam, si laepius contingant, niisque diu durent, Aëris ad contagium Epidemicae luis propensi indicia.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
