Latin
MATHEMATICO NOSTRO DILECTO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 163
Unproofread scanNot analysed yet
Habet enim morbus iste cum Sulphurea natura non parum commune, vnde etiam per Sulphur terrestre excellenter depuratum exaltatumque, praesertim si in liquorem gratum reclinetur, expeditiùs soluitur, tanquam simile suo simili. Neque enim id Galenicorum semper verum est: Contraria contrarijs curari. Haec de his te nunc commonere placuit. Rectissimè itaque feceris, si totum illud caput, de materia Cometarum, eorumque illuminatione, vti spondes, mutaueris, &consideratius tractâris. Nec opus est, vt alius adhuc expectetur Cometa. Nam illi qui vel nostro Aeuo proximè praeterierunt, priorem tuam opinionem nequaquam consistere posse affatim conuincunt; id quod te nostrae in his animaduersiones facilè edocebunt, modo aliquid fidei mereri poterint. Sin autem nostras decisiones, licet ea, qua fieri potuit diligentia conquisitas, nec vti spero citra rem prolatas, non tales esse, vt ijs tuto nitendum existimes; agedum expecta adhuc alium Cometam si quis interea occurrerit, &eum diligentius, modo id tibi concessum fuerit, demetiendo perscrutare. Si tunc aliquid diuersi à nostris conclusionibus adinueneris, satis erit temporis, id quicquid erit in medium proferre; interea si iudicium suspenderis, modo nostris acquiescere displiceat, non inconsultum erit. Planetas in subtilissimo purissimoque Aëre pendere (licet id admodum impropriè dicatur, cùm reuera non pendeant) quòd vlterius mecum disceptare nolis, libenter accipio: beneque facis, Caeli materiam non amplianimalem &elementarem vocando. Nihil enim hîc vnquam apud me obtinebis. Si meae rationes, partim prolatae, partim alibi vlterius declarandae, &vel ex inferioribus palpabilibusque rebus, superioribus tamen analogis, allatae, tibi non sufficient, vt quicquid velis sentias, satis per me licet. Tracta hanc quaestionem vbicunque libuerit, &siue me immiscueris siue non, idem erit. Ego meam sententiam satis probabiliter tueri, quando hac de re agendi occasio dabitur, non supersedebo. Iudicium doctissimorum virorum &remipsam intelligentium nullatenus subterfugio; Neque enim ego ipsemet mihi tantum arrogo, vt solus litem hanc dirimere praesumam. Philalithiam semper in pretio habui, maiori fortè meo incommodo (quòd tamen non aegrè fero) quàm emolumento. Neque praeiudicij fascino, vt imputare videris, vnquam me offuscari, data opera, permisi: Quantum enim mihi diuinitus concessum est, verum à falso discernere, perpetuò annixus sum. Si tertiam aliquam personam appellas (video enim te Iuridicè mecum in re Mathematica agere, nam &Frater tuus retulit te ad Iuris prudentiam inclinare, fortè quòd haec magis lucrosa &Mundo spectabilior sit) &ego conditionem accipio, lubenterque prouoco ad quosuis in Germania vel alibi Philosophos, harum rerum capaces. Vtque denominetur aliquis; ad Clariss. Excellentissimumque virum D.