# Epistolae astronomicae 164.5-6

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 164.5 to 164.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/164.5

Dedi illic primo Exemplumè rebus inferioribus quae beneficio Artis Spagyricae in tantam subtilitatem eraltari queant, vt Diaphanitatem, quantum sensibus discernatur, consimilem repraesentent, & nihilominus diuersae esse substantiae ostendi, Ideoque non sequi id, quod tu intendebas, etiamsi concederetur, ob Refractiones ad verticem non tendentes Caeli & Aëris purioris quo ad Diaphanitatem inperceptibilem esse discrepantiam, propterea ex vna & eadem constare materia. In hunc modum tecum ratiocinatus sum, neque ob id concessi Aëris & Aemeris Diaphanitaten omninò eandem esse: Imò haec verba aliud indicantia subiunxi. Sic quoque Cali & Aëris Diaphanitatem, si vel prorsus eaedem forent, quod tamen nondun satis obtentum est, nihilominus diuersam substantiam atque materiam habere nihil impedit. Cur igitur quaeso gloriaris, te à me id obtinuisse quod ego apereis verbis dixi nondum satis obtentum esse? Cur adeò iniuriose mea inuertis? Curque iudicium de his Placitis tam inconsideratè praecipitas? Si veritas Temporis filia me vnquàm meliùs informârit, vtique veritatem acceptare non tergiuersabor; idque quacunque tandem occasione concessum fuerit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
