Latin
167
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 167-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum illo tibi constare posse videatur, quî quaeso fieri poterit, vt Axis Terrae in contrarium motui centri annuatim adeò correspondenter gyretur, vt quiescere nihilominus appareat? Quomodo etiam Axin &Centrum duplici diuersoque motu agitari datur, in corpore vnico &simplici? Vt de tertio illo circa Axem diurno superueniente, nihil replicem. Taceo quoque librationum intricationes, nec promotioni Fixarum cui destinantur vbique correspondentes, valde absonas esse. Haec &similia tute tecum perpende, atque si dabitur, per ocium resolue. Plura habebis aliâs. Si igitur Copernicae ratiocinatio constare non poterit, vt sane non potest, Ptolemaica, quam Copernicus (vt alia taceam) satis re futauit, nihil impediet quo minus nostra inuentio locum mereatur. Exponis demum caussas cur Illustriss. Princeps tuus meis non responderit, quas &libenter accipio. Scriberem nunc ipsius Cels. sed nihiloccurrit, praeter ea quae vltimis consignaui. Simulque vereor ne ipsius C. Reipubli ae administratione alijsque curis occupatam ureis ien. nis literis molestem.