# Epistolae astronomicae 167

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MATHEMATICO NOSTRO DILECTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/167

Horis conuolui fingitur, sicque vniuersalis cursus ab ortu in occasum excusatur, attinet; Dic mihi, qui sieri possit, vt globus plumbeus ex altissima turri iusto modo demissus, punctum Terrae infra se positum perpendiculariter ad amussim contingat; id enim circumducta interea Terra, cum cursus eius sit velocissimus, fieri nequaquam posse, te supputatio docebit Geometrica: Siquidem in vno Scrupulo secundo temporis Terra reuolui debeat etiam in his Borealioribus plagis sesquicentum passus maiores proximè. Hinc caetera ratiocinare. Neque enim casus plumbi Aërem concomitatur, sed violenter illum transit. Circa alterum motum Terrae Annuum, qui octauam Sphaeram tantopere re moueret vt orbis quem haec designaret respectu eius euanescat, Edissere, anne hic tibi verisimile videatur, spacium quod est à Sole, tunc centro vniuersi, ad Saturnum plusquam 709 vicibus contineri intra hunc & Affixaru n Sphaeram, idque totum nullis Sideribus refertum. Atqui id fieri necesse est, si saltem Orbis Annuus Terrae instar vnius minuti apparebit. Imò tunc quoque Stellae Fixae Tertiae magnitudinis, quae vnum minutum in Diametro habent, necessariò erunt aequales toti huic Orbi Annuo, id est comprehendent in Diametro 2284. Semidiametros Terrae. Distabunt enim 7850000 ijsdem Semidiametris proximè. Quid dicemus de Stellis primae magnitudinis; quarum aliquae bina, quaedam ferè terna minuta in Diametro visibili occupant; Et quid si adhuc altius remoueatur octaua Sphaera, vt motus Terrae annuus illic prorsus euanescat? Deduc si lubet, haec Geometricè, & videbis quanta absurda, vel sic inferendo (vt de alijs non dicam) assumtionem hanc concomitentur. Tertius, sublato Annuo, per se ruit; vel si vnà

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
