# Epistolae astronomicae 17

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/17

Pari ratione Die 22 Octobris ex Ascensione Recta, quae fuit Hor. 13. s. 15. part. 25. min. 32, & Declinatione 10 gr. 36 minut. Bor. vsque in H. 16. min. 10. quando Ascensio Recta inuenta est 25 grad. 42. min. & Declinatio io gr. 44 min. interuallo Horarum part. 2. min. 55, indagatur, Cometam in suo Arcu proprio processisse 12 1/2 min: cùm ratione motus diurni, qui erat Igr. 53 min. debuisset intereà absoluisse 135 minuta, ideóque & hic motus apparens non multùm vltra vnicum scrupulum differt à motu vero, longò maiori si prope Lunarem Sphaeram extitisset hic Cometa, incidente diuersitate. Idem vlterius per Obseruationes Mense Nouembri factas comprobatur; Nam Die eiusdem Mensis 5. Hor. 7. minut. 50 PM. depraehensa est Ascensio Recta Cometae gr. 39. min. 28, & Declinatio part. 22. /. 24 Borea. Hora verò 13. min. 30, fuit eadem Ascensio part. 39. min. 38 1/2, & Declinatio part. 22. min. 29] Borea: Quapropter spacio5 Horarum, 40 minutorum inuenitur in proprio ductu absoluisse /. 11 1/2, cum respectu motus diurni (qui collatione sequentis diei fuit 50 min.) debuisset intereà confivere 111, deficien e saltem in Obseruatione dimidio scrupulo à motu vero, ideóque Parallaxis penè insensibilis euadit. At si praesupponamus Cometam in proxima par e Lunaris Orbis exti isset, Parallaxin in motu proprioper Triangulorum suppurationem obtinuisset 47 1/2 min: quod plus tribus quareis vnius gradus ab Obieruatione abandat, tanque euidens diuersitas inter motum verum & apparemem, si ea reuerà extitisset, nullatenus latere potuit; quod maiori adhuc discrimine Die 6 proximè sequente confirmatur. Cum enim Hora 6. min. 5. fuisset Ascensio Recta gr. 40. s. 9, & Declinatio part. 22. /. 52, eadem Ascensio Recta, Hor. 14. min. 55, inuenta est grad. 40. min. 21 1/2, & Declinatio part. 23. min. 4. Quare interuallo Horarum 8. minut. 50, motus Cometae apparens in suo ductu 161/2 minutorum depraehenditur, qui iuxta cur sum diurnum (qualis ab hoc die in sequentem inter consimiles Comerae positus 46 minut. obseruabatur) minutorum 16. secundorum 56 esse debuit, ita vt non plenè dimidij scrupuli ratione Parallaxeos, in motu apparenti à vero fuerit defectus. At longè maior varietas necessario procrearetur, in tam dissimili Cometae situ & tanto temporis interuallo, si in proxima concauitate Lunaris Regionis cursum absoluisset. Illic enim per Sphaericorum Triangulorum Demonstrationes in numeros resolutos, Parallaxin incidere integri gradus & scrupuli vnius, manifestum euadit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
