# Epistolae astronomicae 170

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, AVTOR AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/170

AVTOR AD LECTOREM. Vm ad has ipsas ROTHMANHO respondendum fuisset, paulò diutim il sm Ccrastinatum est, tandemque in Augusto sequentis Anni ipsemet huc in Daniamueus, meque ex uoluntate etiam sui Principis, ut Instrumenta nostra Astronomica perspiceret, o. de ijs, quae ad Artis huius penetralia peruestiganda facerent, affatim mecum conferret, uuisit. Is tunc non solùm literas, quibus superiori Aprili nostris ultimis se responiisceos bat, secum attulit, sed etiam à Principe suo quasdam ipsum mihi commendantei. Lici uerò conuenisset eas ipsas literas hîs subiungi, tamen quia interea temporis & alias quasta ad ipsum Dominum LANDGRAVIVM de Cometa Anni nonagesimi, perscripseru, adiunctâ eiusdem crinitae succinctâ declaratione, lubet eas hîc praemittere, interpositati men prius breui quadam Epistola, qua ROTHMANNVS, nomine sui Principis, ui ab illo auidè expectari, lubenterque acceptari, (ut uel hinc pateat quanto desiderio calstium rerum Astronomicaeque instaurationis Optimus ille Princeps & Phoenice hoc seculoro rior absque intermißione flagrarit) praeter alia quaedam, innuit. Quae quidem inter eas, qu ad annum octuagesimum nonum superius referuntur, meritò disponenda fuisset: At quonm serius mihi, utpote triennio ferè post (ubicunque tandem intereà delituerit) reddita sit, 6 priores iam antea excusae fuerint, illam hoc loco primum inseram. Poscea nostras ad Bominum LANDGRAVIVM de eo Cometa, uti dixi, & tandem illas, quas secun atis me inuisens ROTHMANNVS, unà cum meis responsionibus apponam. Vt auteni ordine hoc nonnihil interrupto admonitus esses, syncere Lector, te haec praescire idNunc igitur ad ea, de quibus indicaui. LITERAE CHRISTOPHORI ROTHMANNI AD TICHONEM BRAHE, AD ANNVM octuagesimum nonum potiùs pertinentes. AVID SVPERIORIBVS TIBI LITERIS SCRIFSERIM, IT qua ratione syncerè voluntati tuae morem gesserim, tibque meun qualecunque, nec fortassis vsque adeò magni momenti iudicium candidè explicarim, Nobilissime Excellentissimeque Dn. TICHO mihique longè charissimè, tibi est notissimum. Etsi autem in proximè praetentis Nundinis Francofurdensibus responsum non sine desiderio expectaremus, tamen nihil prorsus, quòd à te esset, nobis exhibitum est. Cuius rei causam, cum à me impensè requireret Illustrissimus Princeps noster, nihil aliud respondere potui, quàm aut te non habuisse cui rectè literas ad nos comirere posses, aut alijs negotijs impeditum fuisse. Hoc verò tempore, de nono ab Illustrissimo Principe meo, iam extra munitionem Cassellanam, in Contatu Hombergico, venationibus vacante, literas mihi attulit Dn. D. NIco liDEMVS ERISCHLINVS, vir ex eruditis suis scriptis tibi fortè notissim, & Com. Palat. ac Poët. Laure. quibus iubeor, vt à te simul & responsu flagitem, ac te insuper admoneam, ne Opus tuum de Recentioribus mundi aetherei Phaenomenis absolutum, Illustriss. ipsius Celsitudini mittere, vlterius differas. Se enim maximo eius videndi desiderio teneri, vt ipsa verba, quae in dictis Illustriss. ipsius Celsitudinitliteris continentur, referam. Scis me superioribus tibi literis significasse, quod spem fecerim Illustriss. ipsius Celsit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
