# Epistolae astronomicae 173-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, T. TICHOBRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/173-2

T. TICHOBRAHE. POSTSCRIPTA. INTERIM DVM HAE. EXARANTVR, COMETES QUIDAM HOCIPSOIdie 23. Februarij vesperi, inter obseruandum Venerem, prope maximam suam à Sole digressionem, circà occasuram coeli plagam nobis conspiciebatur, ad Piscis Borei Asterismum situs. Longitudo eius erat hora 8. M. 5. in P. 18. M. 5. V lat. P. 18. M1. 20. Borea. Caudam tenuem, sed decem circiter gradus longam adamussim in Solis oppositum, atque versus Zenit dirigit; tunc temporis eam in lucidiorem pedis Andromedae, licet non tàm altè, sed saltem ad stellulam in capite Piscis Borei, eiaculando. Motum habet concitâtiorem, quàm priores à me obseruati: videtur enim intrà vnam reuolutionem diurnam, octo penè gradus, in suo ductu absoluere. Tendit in signorum consequentia, sed latitudinem versus Boream vnà sensibiliter adauget. Tu quoque, si vobis conspectus fuerit, hunc diligenter obserua, & Paralaxes solerter enuclea, quòd & ego, fauente Numine, praestare non intermittam. Ecce tibi occasio oblata, tua dubia in Cometis, quo ad caudam, & alia resoluendi, videbis vtique, quae à nobis in his tradita sunt, non incongrua esse, & caudas nequaquam partem corporis, sed defluuium quoddam radiorum solarium, illud penetrantium, reuerà existere. Si Mercatores duas vel tres dies Hafniae adhuc moram traxerint, antequam ad Nundinas abeant, & serenum interea fuerit, ego huius crinitae apparentias pleniùs denotabo, & Illustrissimo Principi tuo, quae interea deprehendero, statim per literas significabo.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
