Latin
COMETAE ANNI M. D. XC. IN FINE FEBRVARII
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 177-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam die 23. Februarij, eam versus clariorem in sinistro pede Andromedae adamussim extendebat: Die autem sequente lucidiorem in corpore Persei respexit, non tamen praecisè, sed aliquantulum ab hac, versus eam, quae ad Ilia est tertiae magnitudinis, pro quarta interstitij Fixarum parte, deflectens. Die 25. hanc ipsam iuxta Ilia satis exactè indicabat. Die 26. Februarij lucidam capitis Medusae intuebatur. Post id temporis caudae ductum animaduertere vix licuit, partim ob ipsiusmet tenuitatem, partim propter lumen Lunare indies validius adauctum. Die tamen prima Martij, cuius vesperâ apprimè defecata extitit aura, adhuc aliquantulum apparuit, ita vt attentè intuentibus, exili quodam vestigio Stellulam tertiae magnitudinis iuxta infima lumbi Persei monstrarit. Exinde cauda nobis nuspiam conspecta est. Nam die 2. Martij, etiam postquam Luna Horizontem subierat, non cernebatur. Ex ijs verò, quas indicauimus, caudae porrectionibus, euidenter colligitur, vbique à Sole fuisse adamussim auersam, si modò Solis positus, cum capitis Cometae locis, quos ijsdem temporibus obtinuerunt, inuicem conferantur; vt ob id dubium non sit, crines illos per accidens à Radijs solaribus corpus Cometae minus compactum transeuntibus, procreari. Longitudo autem caudae circa primam apparitionem visebatur, quasi decem ad summum graduum, sequentibus statim diebus contractior reddita, adeò vt circa Martij principia tanta exilitate esset, vt in sensus oculorum vix incurreret. PARALLAKES huius Cometae, quanta fieri potuit diligentia, scrutatus sum, ex quo sciam, earum beneficio, id quod potissimum in talibus Phaenomenis à Philosophis controuersum est, dirimi posse. Consideratis verò &accuratè expensis omnibus obseruationibus, eius rei gratiâ tribus vel quatuor exactissimè elaboratis Instrumentis sedulò habitis, nullam prorsus, ne quidem vnius scrupuli in hoc Cometa adinueni aspectus diuersitatem, collatione tam sublimioris, quàm humilioris situs, vnà cum motu proprio, saepenumerò subtiliter &diligenter institutâ. Nam, suo cursu Arcum circuii in Sphaera maximi, exquisitè toto Apparitionis tempore descripsit, nullo Minuto ab hoc vllam in partem digrediens, (quae sanè itineris sub eodem tramite directio, tanto tempore continuata, Metheoro in aëre sublunari diuaganti minimè competebat) idque tam in sublimi, quàm decliui altitudine obseruatione factâ, &Refractionibus, vbi opus erat, scitè euitatis: quae, si sensibilem Cometa admisisset Parallaxin, inuicem congruere nequaquam potuisse, Geometricae demonstrationes euincunt, vt cuiuis ista intelligenti satis liquet.