# Epistolae astronomicae 177

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, T. TICHOBRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/177

Coepi itaque statim cum meis Studiosis hoc insolitum Phoenomenon per Instrumenta demetiri, & vix elapso horae quadrante, deprehendi ex motu eius, quem vel tantillo tempore sensibiliter alterabat, tam Declinatione, quàm Distantia à Fixis nonnihil variata, non genuinum, sed ascititium quoddam è Cometarum numero Sidus existere, vtut cauda illa tenuior, quam post Crepusculi finem promptius monstrabat, tunc vix oculis perciperetur. Mitto autem T. Celsit. seorsim in adiecta charta breuem quandam eiusdem Comerae descriptionem, è meis obseruationibus, quas adeptus sum, ex tempore & festinanter concinnatam, quam cum vestris aduersionibus conferre licebit. Rogoque, vt T. Celsit. hanc nostram voluntatem boni consulat. Veneris Stella toto Februario & Martio interdiu, etiam in ipso Meridie apparuit, quod in posterum quoque pro maiori Aprilis parte futurum iudico. Si itaque T. Celsit. Mathematicus illi obseruandae, tam interdiu, quàm noctu operam sedulam nauauit, admodum oportunam, de quinis illis Minutis, quibus in Longitudinibus Stellarum differimus, decernendi arripuit ansam. Ex quo tam Venus quàm Sol adeò sublimes obseruationi patuerint, vt Refractionum impedimentis vix implicarentur. Nec dubito, quin vel inde, adhibita solerti circumspectione colligere detur, me Longitudinem Fixarum nequaquam iustò plus anticipâsse. Constitueram T. Celsit. de his omnibus prius scribere, per Mercatores nostrates Francofurdum euntes, sed accidit, vt circa eosdem dies, quibus illi itineri se committebant, Serenissimus Scotorum Rex, cum suis Consiliarijs reliquoque Nobilium Comitatu, me in hac Insula inuisere dignatus sit, & exinde quasi quotidianos hospites habuerim. Hincque factum est, quòd tardius atque constitueram, hasce mittere cogar. Quae tamen mora non sine faenore accidit, nam eò plus temporis concedebatur, per interualla, ea, quae in dicto Cometa prius subitò exararam, pleniùs, & enucleatiùs recognoscendi, vt non dubitem, haec ipsa, quae mitto, vtut paucula & breuia, omnimodè rectè sibi constare, atque apparentijs istius Cometae apprimè esse analoga. Sed cum non ignorem T. Celsit. pro sua clementi & candida erganos affectione, hanc dilatiunculam equi bonique accipere, nolo in eâ excusandâ plùs occupari, quàm fortè opus sit, sed me meaque omnia T. Celsit. commendata cupio. Vale. Vraniburgo, Calendis Aprilis, Anno 1590. T. Celsit. Addictissimus TICHO BRAHE

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
