Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec verò adeò insignis in motu apparenti diuersitas, vel solo intuitu ad vicinas Fixas depraehendi potuisset, nedum vt Instrumentis quae scrupulorum primorum aliquot partes sua magnitudine exhibent, non dignosceretur. Ne verò quis suspicetur per Refractionis impedimenta euenisse, vt Cometa hic apparentem morum adeò conformem vero &diurno cursui proportionali promotione seruârit, selegimus eum potissimum situm, in quo tam altè supra Horizontem eleuaretur, vt nulla sensibilis Refractio rei inquisitae certitudinem labefactare posset. Nam Die 18 Octobris in priori Obseruatione fuit Altitudo Cometae 37 /part. in altera 31ggrad. Die 5 Nouembris fuit primo tempore Elenatio supra Horizontem 391/ grad: sequenti 481 grad. Die 6 in prima Obseruatione erat Altitudo 26 part. In altera 38 gr. In his verò tantis sublimitatibus haud potuit Radiorum Refractio vllam fallacia n in Parallaxibus ritè enucleandis insinuare. Patet itaque ex his Obseruationibus diligenter in hunc modum examinatis Cometam hunc penè insensibilem admisisse Parallaxin, quod reliquae Obseruationes suprà notatae, si pari trutina expendantur, ita se habere astipulabuntur. Idem etiam ex distantia Cometae à Capella (versus quam Stellam cursum suum dirigebat) in diuerso situ, praeterlapso aliquot Horarum interuallo scrupulose accepta, euidenter expertus sum, Siue enim Cometa in decliui, siue in altiore circa Meridianum positu versabatur, non aliter remouebatur à praenominata Stella, quàm promotionis diurnae versus eandem ratio exigebat. Id quod nequaquàm fieri potuisset, si non longè maiori intercapedine quàm Lunaris Sphaera à Terris distitisset. Quapropter non saltem in Elementari Regione infra Lunam (cum adhuc longè maiorem illic aspectus diuersitatem admisisset) hunc Cometam nullatenus extitisse, sed in Altissimo Aethere, aut supra ipsum Solem, aut certè non longè infra hunc generatum fuisse, Parallaxeos exilitas, quae penè insensibilis erat liquidissimè demonstrauit. In ipso autem Aethere nouas generationes aliquando procreari, non saltem ea, quae ad Cassiopeam ance 13 Annos in Octaua Sphaera immota plus integro Anno constitit, recens nata Stella, sed etiam tres alij Cometae intereà nobis conspecti, qui longè supra Lunam in ipso Aethere cursum suum absoluebant, sufficienter comprobarunt. Veluti nos (DEO conatus promouente) peculiari Opere de his omnibus elaborato, euidentissime per certas Obseruationes, &his fundatas Demonstrationes breui fidem faciemus. Quandoquidem igitur Cometam hunc motum Aethereum &ordinatum, qui ne per Parallaxes quidem, veluti in Luna fit intricatior redderetur, obtinuisse ex antecedentibus, citra omne dubium, inanifestatur per eas quas habere licuit Obseruationes, à primo die quo nobis apparuit, vsque ad is Nouembris, circa quem conspicidesijt, proportionuli collatione facta vniuersim Hae ipsae Literae in latinum Sermonem conuersae, propter exteros Teutonicae linguae ignaros. VVILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS