# Epistolae astronomicae 180

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, COMETAE ANNI M. D. XC. IN FINE FEBRVARII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/180

Veluti haec, & alia ad Parallaxium praesertim enodationem facientia, suo loco & tempore latius atque specialius explicare, Geometriceque demonstrare constitui. Nunc Tabellam illam, Cometae apparentias ad horam 9. P. M. singulorum dierum, quibus illuxit, continentem, quam pollicitus sum, subiungam, cuius succinctam explicationem praemittere lubet. Explicatio Tabulae sequentis. Duae priores Columnae Menses & dies, quibus Cometa nobis apparuit, denotant. Intelligenda autem venit vbique Hora illa Nona completa, ad quan eius motuum habitudines relatae sunt, à Meridie assignati diei elapsa, idque ii longitudine locorum part. 37: proximè. Tertia Columna ipsum Cometae motum proprium in suo tramite ab intersectione cum aequatore in parte 339. Min. 45. numerat, inclinante sese ductu illo arcus maximi ad Aquatorem partibus praecisè 42. ita vt vix vnicum negligatur scrupulum. Quarta, quantitatem arcus motus diurni, quem Cometa proprio cursu, insuo, quem designauit, artu absoluit, ob oculos ponit, ibique multò concitatiorem ab initio fuisse, quàm vbi ad consummationem tendebat, liquidò patet. Neque tamen praerupto aut tumultuario cursu ciebatur, sed ordinano & à celeriore in tardiorem successiuè atque conuenienti proportione sese remittente, quod etiam ex quarta illa Columna satis colligere licet. Quinta & sexta, respectu Aequatoris Cometae Apparentias in Declintionem, quae vbique Boreaerat, atque Ascensionem Rectam, dispertiunt. Septima & octaua, eiusdem habitudines ratione Eclypticae, quoad longitudinem à puncto Aequinoctij verni, & latitudinem semper Boream eiprimunt. Etsi verò non omnia per Triangularem supputationem adhuc ob ecij defectum, ex obseruationibus subtiliter rimatus sim, sed plaeraque è Globono stro Orichalcico, qui Sexpedalis in Diametro est, Mechanicè saltem dedurerim, tamen non dubito, haec satis praecisè constituta, ipsisque Apparentijs apprimè consona esse.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
