Latin
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 183
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TICHONI BRAME, DOmino de Knudstrup. VVILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS. HASSIA, COMES IN CATZENELBEBOGEN, &c. RATIA, ET IAVORE NOSTRO PRAMISSIS. NOBILISsime &singulariter dilecte. Quòd nihil literarum à nobis tanto tempore acceperis, in causa fuit, cùm, quòd Mathematicus noster CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS valetudinarius aliquandiu fuerit, tùm, quòd nosmetipsi tàm aetatis, quàm laborum curarumque mole ita premamur, vt oblectamentis Mathematicis non, vt quidem antea solebamus, reficere iam nos possimus: Nihilominus tamen, dato ocio, non omnino hoc studium Mathematicum intermittimus, sed vel claudicando id adhuc insequimur, non aliter, ac pedo suo innixae anus. Comperimus autem, eò nos, prò dolor, deuenisse, vt ea, quae magnâ alacritate antea ipsi inuenimus, iam vix amplius percipiamus: Opietas, ô prisca fides; quis talia fando, Temperet à lachrymis? Quantum verò ad Mathematicum nostrum, is eius opinionis est, se pristinam sanitatem, peregrinatione &aëris mutatione haud dubio recuperaturum: quod tamen magnopere ipsi dissuasimus. Sed habet peculiare quoddam caput, cui quotannis proprium comparat pileum, quem ipsi ita relinquimus. Verùmtamen aegrè ferremus, si quid illi accideret aduersi. Est enim iuuenis ingeniosus, &insigniter eruditus. Petimus idcirco clementer, vt ipsum tibi, nostro nomine, commendatum habeas, ac Instrumenta tua Mathematica inspicere eum permittas; &ex eo vicissim cognoscas, qualia Automatopoeus noster Instrumenta nobis confecerit, &adhuc conficienda prae manibus habeat. Nos pariter auide expectamus, quomodò tum Clementissimus vester Dominus &iunior Rex, simulque totius Regni Danici Status, tum etiam tuae res, se habeant, ex te cognoscere. Hoc ipsum vicissim ergà te affecti sumus cum gratiosa voluntate, quâ tibi singulariter fauemus, demereri. Datum ex Vrbe nostra ac Arce Cassellana, 15. Maij, Anno 1590. VVILHELMVS LANDGRAVIVO.