Latin
HASSIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 186
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem de S upputationibus affers, Terram ea ratione in vno secundo temporis scrupulo reuolui debere in borealioribus ibi plagis sesquicentum passus maiores proximè: Quaeso vtrum censebitur credibilius &sapientiae Naturae, quae semper per pauciora agit, conuenientius: an vt sesquicentum passus, an verò vt tot millia non passuum, sed milliarium Germanicorum in vno secundo temporis scrupulo conficiat? &quidem sub eodem effectu &fine? An non id vehementissimè cum dicta Naturae sapientia, qua semper pauciora &breuiora eligit, pugnabit, si assumto coeli motu per omnium Stellarum &Planetarum diuersos, vehementissimos, menteque humana incomprehensibiles atque etiam innumerabiles cursus efficere cogetur, quod poterat in vno facilimè praestare? An non &hoc, quod ea ratione Planetis duplex &sibi ipsi contrarius inesset centri montus? Nescio etiam, an fixa Sidera in tanta motus pernicitate, tàm constanter suas ab inuicem distantias custodire possent. Sed sexcenta eiuscemodi proferri possent, quae satis conuincunt, motum diurnum in nullo alio corpore quàm in terra quaerendum esse. Ad annuum autem motum quod attinet, cur mihi non verisimile videatur, spacium à Sole ad Saturnum tot vicibus contineri intra Saturnum &affixarum Stellarum remotionem? aut quid absurdi sequirur, si Stella tertiae Magnitudinis aequat totum orbum annuum? An id aut cum voluntate diuina pugnat, aut diuinae Naturae impossibile est, aut infinitae Naturae non competit? Haec demonstranda omninò tibi sunt, si absurdi quid hinc colligere volueris. Non tàm facilè absurditatis argui possunt, quae vulgo absurda primâ fronte videntur, sed longè maior est diuina Sapientia &Maiestas. Et quantumcunque etiam Mundi Vastitatem, &Magnitudinem concedas, nullam tamen proportionem ad infinitum Creatorem habebit. Quo maior Rex, eo majus &lius palatium decere putat suam Maiestatem. Quid cogitabis de DIO? Intertio verò terrae motu, cur axis terrae non annuatim reflecteretur, vt quiescere nihilominus appareret? aut cur non axem ¢rum duplici diuersoque motu agitari detur? Si terra impacta esset duro aliquo orbi &ab eo circumferretur, haec fortassis locum habere possent. At cum terra liberrimè in aëre pendeat, cur non, si centrum promoueatur, axis nihilominus super eodem centro possit nutare eò, quo Natura velit? Centrum enim semper inare est, &est quasi Polus, vt ita dicam, reflexionis axis, nec vnà reflectitur, sed respectu reflexionis est immotum. At haec axis reflexio faciliùs intelligitur, si per idem terrae centrum etiam ducatur axis Zodiaci, vero Zodiaci axi parallelus, qui in immesitate Sphaerae cum vero axe idem videbitur, circa quem videbitur axis terrae reflecti, non quidem ad Angulos rectos, sed ad tantum Angulum, quanta est Zodiaci obliquitas. Scio hoc in loco COPERNI CYM esse admodum obscurum, nec facilè perceptibilem. Sed haec alio modo longè facllius possant explicari, nec opus est triplici terrae motu, sed sufficiunt diurnus, &annuus.