# Epistolae astronomicae 190.1-3

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 190.1 to 190.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/190.1

Addo uerò & hoc, quod si circa Terrae polos, ubi motus diurnus (si quis esset) in quietem desinit, eadem fieret uersus quamcunque Hlorizontis partem per sclopetum ratione antè dictâ experimentatio, idem omnimodè eueniret, ac si in medio inter utrumque polum apud Aequatorem, ubi motio circumferentiae Terrae concitatißima esse deberet: Vti etiam in quouis Horizonte, si uersus ortum & occasum parili ratione emittatur globus, idem conficit spatij, quod uersus Meridem & Septentrionem simili impulsione emissus, cùm tamen Terrae, si quis inesset diurnus motus, is occasum ortumque respiceret: Meridiem ue, rò & Sepecntrionem non item: Cùm igitur haec uniformiter ubique eueniant, quiescat etiam ubique uniformiter Terra, necessum est. Quod uero quidam exstimant telum è naui sursum eiectum, si intra nauis latera id fieret, casurum in cundem locum motâ naui, quam pertingeret hâc quiescente; inconsideratè haec proferunt, cum res longè aliter se habeat: Imô, quò uelocior erit nauis promotio, eò plùs inuenietur discriminis: Pariter & in circuitu Terrae. quoad magis uel minùs haec euenire oportet. Licet enim omnia grauia Terram, adeoque euus Centrum, si attingere possent, petant, id quidem respectu eiusdem Centri intelligendum est, ad quod omnes eius partes uergunt, & cui innitentes conquiescunt. At motâ interea cucumferentiâ Terrae, non eandem in superficie partem attinget, id quod ab eâ altè emissum est, quam peteret hâc quiescente. Atque haec ex ipsa Terra, de Terrae quiete satis indicata nunc sufficiant; Oceano quoque circumfluo motu suo Naturali, eodemque in se ipso uario, ostendem te, non conuolui communis Globi circumferentiam; uti experientia eorum testatur, qui magnam Oceani partem circumnauigarunt; qua de re aliàs pleniùs, particulariusque. Motu itaque Terrae diurnus, quod is reuera non existat, sic aequo ingenio & iudicio praeditis ostesum sit. Quibus haec non satisfaciunt, uix plurà id praestiterint.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
