# Epistolae astronomicae 194

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, INIT IAM NVPER EVCIN DANIAM AD MET. CELSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/194

ia prae manibus habet, me certiorem fecit. At vereor, vt sola tornatione eum ad exactam rotunditatem vndiquaque perducat. Id quod meus, qui maior adhuc est, vtpote sexpedalis, me satis superque docuit. Sed ipsa experientia in his & similibus optima erit Magistra. Quantum ad Statum Regni nostri attinet, omnia adhuc, diuino fauore, tuta & pacata sunt. Serenissimus Rex noster electus prosperè degit, & cun Regni Primatibus nunc in Cymbria comitia peragit, quae tamen hisce diebus finiuntur. Ego meo more studijs indulgeo Philosophicis, quantùm per alias occupationes atque auocamenta licet. Liber noster primus recentiorum coeli Phaenomenon ferè extremam Typographi manum subijt, sed Papyri impressoriae defectus remoram aliquam, quò minus prorsus absolutus sit, iniecit. Licet enim ipsemet in hac Insula Moletrinam pro Papyroconficienda non paruis sumtibus extrui curârim, tamen cum Chartopaeo idoneo destituar, nihil adhuc subsidij, quantum ad Papyri praeparationem, hinc obtinere licuit. Spero tamen me breui è vicina Germania eiuscemodi artificem obtenturum, qui per instantem Hyemem, ea quae desiderantur, confecturus sit; sicque in libro illo deficientia supplere commodum erit. Scripsi circa initium praeteriti Aprilis tuae Celsitudini, de Cometâhuus Anni, qui paulò antè illuxerat, vnaque eius succinctam descriptionem è nostris Obseruationibus deriuatam transmisi, prout per literas ad ROVHMANNVM anteà datas me facturum pollicitus eram. Verùm, cùm ab eodem nunc intelligam, id quicquid erat, T. Celsit. intereà non esse redditum, in itinere intercidisse suspicor. Curaui itaque denuò eiusdem Cometae expositionen transscribi, & his literis adiungi, quam vt T. Celsit. expendat, dijudicet, bonique consulat, rogo. Plura non addam, ne Celsit. T. alijs fortè occupation. bus praepeditam nimium detineam. Vale. Datae Vraniburgi, Calecei Octob. Anno 1590. T. Celsit. Addictiss.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
