Latin
TICHO BRA*A
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 196
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TICHONI BRAME, DOmino de Knudstrup. VVILHELMVS DEIGRATIA LANDGRAVIVS HASSIAE,, COMES IN CATZENELLEROGEN, &c. IRATIA, ET FAVORE NOSTRO PRAEMISSIS. NOBILIS sime &singulariter dilecte. Nihil à te iam diu literarum acceimus, nec quidquam de Obseruationibus tuis Mathematicis, multò minus quomodo tecum agatur, aut quid rerum in vestris oris accidat, inaudire potuimus; cum tamen ista ex te intellexisse, imprimis nobis gratum foret. Itaque cum horum desiderio impensè flagremus, benignè petimus, vt non solùm tuum &Daniae statum ad nos perscribas, verùm etiam quaedam ex Obseruationibus tuis Mathematicis, &praesertim Obseruationes tuas Stellarum Fixarum, nobiscum communices, vt eas cum nostris conferamus. Celare te insuper nolumus, relatum ad nos esse, animal quoddam in Noruegia reperiri, Regemque eius generis aliquot Hafniae &Frederisburgi in horto suo ferarum habere. Eius quidem statura altior fertur quam cerui, cornibus tamen praeditum est valdè tenuibus, appellaturque RIX. Nos, licet omnes Autores nostros, qui animalium historiam scripserunt; inspexerimus, eius tamen descriptionem &nomen non inuenimus. Rogamus idcirco elementer, vt Iconem nobis dicti Animalis depingi cures, quam cum eiusdem historia; ac simul Obseruationes Stellarum Eixarum, quarum superiùs meminimus, certò ad nos transmittas: Praetereà etiam, vt cures hasce adiunctas literas ad Mathematicum nostrum dilectum &fidelem CHRISTOPHORVM ROTHMANNVM, indubitatè perferri. Hoc ipse gratissimum quiddam nobis feceris. Et nos, erga te gratiosa voluntate, qui te complectimur, ad promerendum propensi sumus. Datum ex Vrbe nostra &Arce Cassellana, 3. Eebruarij, Anno 1591. VVILHELMVS LANDGRAVIVS. HASSIA. ILLV. MINO. VVILHELMO, LANDGRAVIO HASSIAE, COmiti in Catzenellebogen, Dietz, Ziegenhain &Nidda: Principi ac Domino Clementissimo.