# Epistolae astronomicae 196

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRA*A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/196

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TICHONI BRAME, DOmino de Knudstrup. VVILHELMVS DEIGRATIA LANDGRAVIVS HASSIAE,, COMES IN CATZENELLEROGEN, &c. IRATIA, ET FAVORE NOSTRO PRAEMISSIS. NOBILIS sime & singulariter dilecte. Nihil à te iam diu literarum acceimus, nec quidquam de Obseruationibus tuis Mathematicis, multò minus quomodo tecum agatur, aut quid rerum in vestris oris accidat, inaudire potuimus; cum tamen ista ex te intellexisse, imprimis nobis gratum foret. Itaque cum horum desiderio impensè flagremus, benignè petimus, vt non solùm tuum & Daniae statum ad nos perscribas, verùm etiam quaedam ex Obseruationibus tuis Mathematicis, & praesertim Obseruationes tuas Stellarum Fixarum, nobiscum communices, vt eas cum nostris conferamus. Celare te insuper nolumus, relatum ad nos esse, animal quoddam in Noruegia reperiri, Regemque eius generis aliquot Hafniae & Frederisburgi in horto suo ferarum habere. Eius quidem statura altior fertur quam cerui, cornibus tamen praeditum est valdè tenuibus, appellaturque RIX. Nos, licet omnes Autores nostros, qui animalium historiam scripserunt; inspexerimus, eius tamen descriptionem & nomen non inuenimus. Rogamus idcirco elementer, vt Iconem nobis dicti Animalis depingi cures, quam cum eiusdem historia; ac simul Obseruationes Stellarum Eixarum, quarum superiùs meminimus, certò ad nos transmittas: Praetereà etiam, vt cures hasce adiunctas literas ad Mathematicum nostrum dilectum & fidelem CHRISTOPHORVM ROTHMANNVM, indubitatè perferri. Hoc ipse gratissimum quiddam nobis feceris. Et nos, erga te gratiosa voluntate, qui te complectimur, ad promerendum propensi sumus. Datum ex Vrbe nostra & Arce Cassellana, 3. Eebruarij, Anno 1591. VVILHELMVS LANDGRAVIVS. HASSIA. ILLV. MINO. VVILHELMO, LANDGRAVIO HASSIAE, COmiti in Catzenellebogen, Dietz, Ziegenhain & Nidda: Principi ac Domino Clementissimo.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
